Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

Petro Thegzes ad iussa domine pro debitis dedit Demetrius XX fl. Item vectoribus vei curriferis, qui deduxerunt larda ad Monostor erga dominam, dedit eis XII. fl. Item mercenariis pro camiseis et pileo dedit XXIIII 0 1'. Item Paulo Ech ad transeundum erga dominam ad Monos­tor dedit I fl. et VII den. pro calceamentis. Item Blasio Alch ad laborem castri dedit II fl. Item asserit se exposuisse ab illo tempore, postquam do­mina recessit, ad mensam de pecuniis istis III fl. Supersunt autem residui floreni, qui sunt apud Fabianum Gyerke in precio domorum XIII fl. Item apud Annyas habetur I fl. VIII. Complecio pecuniarum et frugum, introitus et exitus plenarius factus, seriosus, absque aliquali diminucione nec aug­mento inopinosus, inambiguosus, veraciter determinatus. Item illos L t a fl. auri, quos domina Katherina depu­tavit dare ad labores castri Warada, seriose commisi Demetrio,. quod exigat quantocius, et supra illos omnes L , a fl. remanserunt XVII fl. auri inibi absque taxa Ascensionis in Warada, quos similiter eidem Demetrio recolligere precepi etc. Ex taxa Ascensionis Domini proveniunt nunc XL fl., et ex ipsis IX attuli. Residui XXXI fl. remanserunt ibidern cum aliis XVII, et sic in toto remanebunt supra illos fl. auri, quos­deputavit domina ad labores castri, videlicet L t a fl., integraliter manebunt XXXXXVI fl. Item apud Michaelem Began remanserunt fl. de frugibus,. videlicet fl. auri VIII. De frugibus in Warada liabitis post recessum domine ad Monostor remanserant cubuli frugum XXXI, et cum illis XXVI cubulis de frugibus in Lithke liabitis tenuerunt mensam et homines curie vestre ab illo tempore recessus domine, et eciain sepe habuerunt hospites videlicet egregios. Summa cubulorum facit LVII cubulos frugum. Item ex eisdem frugibus ad iussa domini cardinalis familiari castellani dedit X cubulos frugum. Item post recessum domine remanserant XXIIII 0 1' homines in curia vestra, qui comederunt, ut asserunt, ex voluntate domini. Ad presens autem sunt familiares IIII o r, qui portant atti­nencia ad labores castri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom