Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

Item aratores sunt Y. Custodes porcorum vei pastores II. Item pistores, mulier et I ancilla. Item qui facit molari I. Iteni carpentarii III. Item Johannes ítathi II. sibimet. Item Michael Begani II. sibimet. Item Demetrius II. sibimet. Cocus I. Paulus Ech. Provisor messorum. Summa XXY liomines. IX. Advertendum est, quod si interea per currus vina ipsa deducta fuissent, in leviori precio fuisset, quoniam XL vina simpli­citer II ad singulum currum computando, hoc est ad XX cur­rus cuilibet currifero VII fl., sic facerent expense P et XXXX florenos. In navi autem fecerunt expense P et XXXXYI fl. auri. Ergo melius est per terram super currus vina deduci facere, quo­niam accipiunt vina, ut asseritur, maiorem repleturam, vina eciam magis destruuntur et vilescunt super aquas pre calore et aqua et cicius possunt super currus, quam super aquas venire etc. X. Item racio recepta per Anthonium litteratum de De­metrio. Eacit IP et XXXIII fl. et LX den. XI. Johannes Kalamar. Asserit, quia reverendissimus domi­nus Stephanus cardinalis dedisset ei et manibus suis asignasset XXXXII vasa vinorum, ex quibus dicit, quod VI vina expo­suisset pro repletura vinorum. I exposuisse vei vendidisse dicit pro XVI fl. eo quia naute vina ipsa relinquerunt et ab eisdem salierunt. Assumsit homines de novo et appreciavit pro conduccione predictorum vinorum et sic remanserunt vina resi­dua XXXVI. Ad iussa domini cardinalis imposuit (így) VIIII vina pro singulis XV fl. quodlibet vinum. Ad Ayak et Patroch VI vina similiter pro singulis XV fl. Ad Lythke III vina imposuit (így) pro singulis XV fl. Ad AVeresmarth, Dewge, Rosal vina III similiter pro XV singulis fl. singulum vinum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom