Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

vtilitates ad ipsam octauam partéin spectanteset peruenire delientes ab alys partibus nondum separate et distinete, sed vniuerse vtili­tates eiusdem possessionis communi vsui deputate extitissent, ipsi autem Johannes et Ladislaus filius suus nil de vtilitatibus terrarum arabilium eampestrium fenetorum atque siluarum sibi et Jobagioni­-bus suis ibidem existentibus vti et percipi permitterent, sed propria eorum auetoritate et potencia seeundum eorum voluntatem, vniuer­sas quaslibet vtilitates annotatarum terrarum Campestrium arabi­lium, fenetorum et Siluarum perciperent et vterentur, et ibidem in suorum uerborum corroboraeione quasdam litteras Conuentus de Lelez patentes octauo die octauarum festi natiuitatis virginis glo­riose Anno domini M m o CCC° xl m 0 nono confectas nostro Judiciario examini presentarat in quibus inter cetera quandam possessionariam porcionem in eadem Daroch per hominem domini Nicolai condam palatini presente testimonio predicti conuentus de Lelez ad hoc assignato prout in eisdem litteris ipsius Conuentus vberius haberetur iuxta formám pacis sub metis in "eisdem declaratis dumtaxat pro locis sessionalibus prenotato magistro Johanni filio Ladislai statu­tam fore conperieramus euidenter. Ipsis igitur litteris exhibitís ibi­dem hoc vt ipsi Johannes filius Stephani et Ladislaus filius suus terras arabiles et fenilia possessionarie porcionis sue in eadem Da­roch habite vsi fuerunt ipse magister Johannes exhibicionibus qua­rundam trium litterarum Inquisicionalium videlicet prefati Conuen­tus de Lelez ac vestrarum et Capituli ecclesie Agriensis necnon quatuor litterarum prohibitoriarum videlicet Jamdicti Conuentus de Lelez ac eiusdem Capituli Agriensis et magistri Marochok Comitis de . Beregh ac Thome fily Ladislai vicecomitis eiusdem magistri Maro­chok et Judicum nobilium eiusdem Comitatus declararat et sic premissas terras feneta et Siluas ad dictam octauam partém sibi prouenientes per uiam iusticie ab alys suis partibus Separari et distingi ac super faeto vtensioniset percepcionis ipsius possessio­narie sue porcionis ex parte eorundem Johannis et Ladislay fily sui iuxta continencias earundem litterarum suarum medelam equitatis per nos elargiry sibi postularat. Quibus auditis et perceptis predi­ctus Ladislaus prose personaliter et pro eodem patre suo cum procu­ratorys litteris predicti Conuentus de Lelez exsurgendo allegarat eomodo quod hoc beue verum esset quod premissa octaua pars annotate possessionis darouch ex parte ipsorum dicto magistro Jo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom