Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

bánni Jure perpetuo deuenta fuisset atque deuoluta cuius loca ses­sionalia ab alys partibus metatim separata extitissent, sed terre campestres arabiles feneta atque Silue eiusdem possessionis nondum separate et distincte extitissent. Ipsi autem non porcionis possessio­narie ipsius magistri Johannis inibidem habite sed propry sui Juris ipsorum vtilitates percepissent atque vsi extitissent. Et quia ad se­paracionem et distinccionem terrarum campestrium fenetorum et terrarum arabilium et Siluarum ad dictam octauam partém eiusdem possessionis darouch vt premittitur spectare et prouenire debencium homines regy et testimonia Conuentus de Lelez necessario transmitti debere uidebantur Ideo amicis nostris predicto Conuentui de Lelez litteratorie scribentes eorum amiciciam pecieramus diligenter, qua­tenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus pro testimo­nys fidedignos, quibus presentibus Ladislaus filius Lucasy de Gyu­lahaza vei Nicolaus filius pethenye de Tereche aut Michael de Bala siue paulus filius Alberti an Nicolaus filius dionisy pro parte pre­dicti magistri Johannis actoris Item Jacobus filius Sampsonis vei Gregorius filius Alexandri de Thakus an Johannes dictus Nylas de Machala siue Mychael filius pauli vei Stephanus filius Beke de Bulch pro parte annotatorum Johannis fily Stephani et Ladislai fily sui in causam attractorum, alys absentibns homines regy in octauis festi beati Georgy martiris proxime tunc venturis ad faciem predicte pos­sessionis darouch vocate vicinis et Commetaneis suis legitime conuo­catis et partibus vei earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo eandem per veras suas metas et antiquas si sunt vei deessent iuxta directos cursus vei limites metales reambularent reambulatamque et ab aliorum possessionarys Juribus separatam et distinctam terras campestres vsuales arabiles feneta Siluas ac quas­libet ipsius vtilitates in octo partes diuiderent coequales Quarum quidem terrarum Campestrium arabilium Siluarum fenetorum octa­uam partém ex parte ipsius octaue partis predicto magistro Johanni vt est premissum in locis sessionalibus, deuolute in vno loco et sub vna inclusione metarum si bonomodo possit si vero taliter fieri non possit tunc in pluribus locis prout melius videretur expedire ab alys earum partibus nouis metis in locis necessarys erectis separando et distingendo statuerent et relinquerent predicto magistro filio Ladislai eo Jure quo sibi dinossceretur pertinere perpetuo possi­dendam Saluo Jure alieno contradiccione eorundem Johannis et La-

Next

/
Oldalképek
Tartalom