Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
rectamqne dimidietatem eiusdem facta reambulacione pro triginta quinque marcis visuali consideracione mediante iuxta regni consuetudinem estimasset estimatamque dicto magistro Johanni actori pro quibusdam Judicys possidendam statuisset nullo tunc in ibi contradictore apparente deindeque feria quarta proxima ante festum Penthecostes similiter nunc preteritum accessisset ad faciem possessionis Kukenesd voeate, et cum eandem reambulare estimare predictoque magistro Johanni pro eisdem Judiciorum grauaminibus in suam porcionem statuere voluisset, tandem magister Petrus íilius Petri dicti Zonga pro se et fratribus suis, inibi comparendo ipsos non areambulacione sed estimacione et occupacione eiusdem possessionis Kukenesd ac eciam occupacione prelibate possessionis Kereztur prohibuisset asserendo, quod eedem due possessiones apud ipsum sub federe inpignoracionis haberentur, Quibus exhibitis prelibatus procurator ipsius magistri Johannis iuxta seriem earundem eidem, domino suo Judicium et iusticiam per nos postulauit impertiri, Quo percepto Ladislaus íilius Johannis fily Thome exsurgendo respondit eomodo. quod licet ipse vnacum fratresuo dictam dimidietatem possessionis Kereztur et ipsam possessionem Kukenesd annotato magistro Petro inpignorauerit et super eadem litteralia instrumenta emanari fecerit ac quinque paria litterarum priuilegialium in facto earundem possessionum Kereztur et Kukenesd nuncupatarum, et alkrum possessionum suarum emanatarum, eidem magistro Petro contulerit, tamen idem magister Petrus nec ipsam pecuniam pro qua inpignoracionem premissam eidem fecisset, sibi persoluisset nec premissa litteralia instrumenta eidem reddere curasset, vbi idem magister Petrus exsurgendo, omnia Instrumenta literalia ipsius Ladislay apud ipsum habita ac literalia sua munimenta super dicta inpignoracione emanata tercio die dicte nostre congregacionis assumpserat coram nobis exhibere, eoque percepto magistri Thomas filius Pauli de Wosuar et altér Thomas íilius Johannis de Chornawoda pro se personaliter, pro Philippo vero filio eiusdem Johannis cum procuratorys litteris Conuentus de Lelez dictus seruus annotatus exsurgendo, eosdem filios Johannis in ipsa possessione Kukenesd indiuisos esse, ipsum vero magistrum Thomam filium Pauli generacionem diuisionalem filiorum dicti magistri Johannis fily Thome de Lazar existere referentes proposuerunt eomodo, quod ipsi quemquam aduenam in prenotatas possessiones Kukenesd et Kerez-