Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

m tur non coramitterent introire sed ad redimendum easdem prompti essent et parati. Tandem ad dictum tercium diem ipsius nostre congregacionis annotato magistro Petro redire non curante, magister Paulus fráter eiusdem vterinus in nostram personaliter accedendo * presenciam, duo paria litterarum priuilegialium dominorum Karoli et Andree condam Regum Hungarie in facto possessionis Holmi vocate emanatarum nobis demonstrando respondit eomodo, quod premissas litteras inpignoraticias ad presens exhibere non valeret, sed in termino vlteriori per nos sibi assignando exhibere promptus esset et paratus, prelibatus autem magister Thomas filius Pauli ibidem ipsam possessionem Holmi exhibicione litterarum nostrarum et Capituli Waradiensis priuilegialium etpatencium sibi deuolutam fuisse declarando, ipsas litteras priuilegiales anobis sibi dari postu­labat, Tandem nos, Ipsas duas litteras priuilegiales apud nos reser­uantes, premissam causam ad octauas festi sancti Martini confes­soris nunc venturas in Budám duximus prorogandam eomodo, vt prelibatus Paulus filius Petri tam dictas litteras impignoraticias, quam alia litteralia munimenta in facto ipsarum possessionum Kereztur et Kukenesd apud ipsum habita exhibere teneatur coram nobis, nos eciam ipsas duas litteras priuilegiales inibi exhibebimus, et tandem tam preallegatis magistro Johanne (igy) filio Ladislai de Warda, Ladislao filio Johannis de Lazar et Paulo filio Petri dicti Zonga, quam ipsis filys Johannis de Chornawada et Thoma filio Pauli de Woswar vei eorum legitimis procuratoribus presentibus, vnacum regni Baronibus et nobilibus decernemus quid fieri debeat in premissis iusticia mediante Dátum sexto die congregacionis pre­dicte in loco annotato. Anno domini Millesimo ccc m 0 quinquagesimo primo. K i v ü 1: Pro magistro Johanne filio Ladislai de Warada contra magistros Thomam filium Pauli de Woswar alterum Thomam filium Johannis de Chornawada et fratres eiusdem ac Paulum filium Petri dicti Zonga super exhibicione instrumentorum ad octauas festi sancti Martini confessoris in Budám prorogatoria. Papiron, zárlatán pecsét-maradványokkal; 1. b., 200.

Next

/
Oldalképek
Tartalom