Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
festum exaltacionis saucte crucis, anno domini M° ccc m o xl m o tercio. Nos igitur peticionibus amicicie vestre satisfacere volentes cum prefato Petro filio Johannis homine vestro nostrum hominem videlicet Paulum sacerdotem chori ecclesie nostre ad premissa pro testimonio transmisimus fideliter exequenda. Qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retuleruut, quod ipsi in premisso tercio die festi sancti Mychaelis archangeli ad faciem predictarum possessionum Mark et Suran accessissent et ipsis presentibus prefatus Johannes filius Ladizlai de Warda duos probos viros Jacobum scilicet filium Benchench de Lonya et Barnabam filium Petri de Kelechen pro sua parte ad faciendum inter eos arbitrium iuxta continenciam litterarum vestrarum arbitratoriarum ad facies earuudem adduxisset cum quibus altero dimidio die eundem Johannem filium Thome expectasset, prefatus uero Johannes filius Thome non venisset nec dictos arbitratores pro sua parte adducere curauisset. Dátum quarto die termini prenotati, anno supradicto, K i v ü 1: Domino palatino pro Johanne filio Ladizlai de Warda contra Johannem filium Thome de Lazar super arbitrio ad tercium diem festi beati Mychaelis archangeli adducere obmisso memorialis. Papiron, zárlatán a káptalan kisebb alakú pecsétjével; 1. b., 124. Supala F61. 1343. A buclai káptalan előtt Valterfí László és János, Végfalu más néven Beleli birtokukat 50 márkaért Becsei Tötösnek eladják. ü -D VJ Omnibus xpi fidelibus presentibus pariter et futuris presentes literas inspecturis Capitulum Budensis ecclesie salutem in filio virginis gloriose, Cum, mundi labilis condicio sit caduka et geste rei memória propter vitám breuem hominum caligine obliuionis offuscata