Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

nequeat in ewm perdurare, Igitur prouida et discreeio hominum adinuenit ut ea que in tempore aguntur ne simul cum eodem dila­bantur literarum patrocinio solent solidari, sew coinmuniri, proinde ad vniuersorum noticiam harum serie literarum volumus peruenire; Quod Nobiles Iuenes Ladislaus et Johannes fily vaterini fily Blasy abuna Magnificus vir Theteus magister Janitorum domini Regis Comes Bursyensis ac Castellanus de leua et de ueteri Buda parte ab altéra coram nobis personaliter constituti ydem Ladislaus et Johannes fily Walterini quandam possessionem eorum olym Wegfolw nunc vero Belch noncupatam in Comitatu Tholnensi existenteni cum omnibus vtilitatibus suis videlicet terris arabilibus et in fluuio Saar Clau­suris pisscium pratis fenetis ac Jure patronatu ecclesie lapidea in eadem possessione in honore beate Katherine virginis constructe non dum adhuc plene reparate et alys vniuersis attinencys dixerunt et confessi sunt sevendidisse tradidisse et perpetuo assignasse ymo dederunt vendiderunt et assignauerunt coram nobis predicto The­tews magistro Janitorum domini Regis et pereum suis heredibus heredumque suorum successoribus pro quinquaginta marcis latorum denariorum Wyenensium conpoti Budensis plene ut dixerunt ab eodem habitis et receptis perpetuo possidendam tenendam pariter et habendam heredum per heredes Obligantes se nichillominus ydem Ladislaus et Johannes fily Walterini quod si quandocunque temporis in processu per quospiamet specialiter per Blasium filium eiusdem Walterini fratrem videlicet eorundem vterinum racione predicte possessionis contra ipsum magistrum Thetews uel eius posteritates matéria quescionis oriri contingeret in futurum pro­prys eorum laboribus expedire et expensis magistrum Thetews et suos heredes antedictos; litteras eciam si quas super ipsa posses­sione confectas contra eundem magistrum Thetews uel ipsius here­des maliciose et nequiciose seruarent coram nobis cassatas reddide­runt et inanes ac viribus carituras ; Incuius rei memóriám perpe­tuamque fírmitatem presentes concessimus literas nostras priuile­giales ad peticionem parcium vtrarumque nostri sigilli pendentis ac intercione Alphabeti intercisas munimine roboratas, dátum per manus discreti viri magistri Benedicti lectoris ecclesie nostre se­cundo die proximo post festum beati luce ewangeliste, Anno domini Millesimo Trecentesimo quatragesimo tercio presentibus viris di­scretis et honestis magistris demetrio Cantore Johanne Custode

Next

/
Oldalképek
Tartalom