Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

onis. alie possessiones eorum dignoscerentur adiacere Ideu factum ipsius possessionis, ad fidem ipsius domini Abbatis eo modo sub­misissent quod in Octauis Strennarum tunc proxime venturis eedem partes, ad faciem eiusdem possessionis, vnacum Emerico filio domi­nici de Adach vei Thoma de Sary, aut Bodow filio Mark, de Ana pro parte abbatis Item Johanne filio Ladislai vei Luka de Bariska Aut Nicolao de Zapud pro parte dictorum filiorum Emerici pro ho­minibus Regys adducendis. Ac testimonio dicti Capituli Colocensis accederent, et vbicunque idem Abbas eandem possessionem circu­endo, metam seu metas ipsius possessionis olim Ipolthloka nunc vero feuldwar .esse et sibi, ac sue ecclesie vigore dicti priuilegy, domini Andree Regis pertinere fide sua mediante, diceret, ibi, idem homines Regy sub testimonio dicti Capituli metas nouas erigerent, et sub ipsis metis, ydem fily Emirici, de Bechey, eandem possessi­onem, eidem abbati, et sue ecclesie Saxardiensi perpetuo et irreuo­cabiliter resignarent possidendam. Seriem autem omnium premisso­rum, partes in litteris dicti Capituli Colocensis nobis in Octauis Epy­phanie domini reportarent. Tandem, ipsis octauis Epiphanye domini occurrentibus, predictus fráter Benedictus abbas Saxardiensis prose personaliter, et pro suo Conuentu cum sufficientibus procuratorys litteris eiusdem ab vna et prelibatus magister Tutheus, filius Eme­rici, de Bechey, similiter prose personaliter, et pro Wezzeus fratre suo Johannes dictus fodor, cum sufficientibus procuratorys litteris Comitis Capelle Regie, parte abaltera, ad nostram accedentes pre­senciam litteras sepedicti Capituli Colocensis nobis demonstrarunt Inquibus vidimus contineri, quod prenominati Johannes filius Ladis­lai de Boya pro parte magistrorum Tutheus et Wezzeus predicto­rum Item Emericus filius dominici de Adach et Bodow filius Mark de Ana pro parte ipsius Abbatis homines domini Regis vna cum Discretis viris magistro Gregorio Canonico ac magistro Benedicto Sublectore ecclesie Colocensis fidedignis testimonys eiusdem Capi­tuli Colocensis in predictis Octauis Strennarum proxime preteritis, Ad faciem predicte possessionis olim Ipolthloka, nunc vero feuld­war vocate, accessissent, et ibidem, predictus magister Tutheus propria cum persona et Johannes dictus fodor, promagistro Wezzeus cum sufficientibus litteris procuratorys domini Regis Item Religi­osus vir fráter Benedictus Abbas Saxardiensis, personaliter, et frá­ter Johannes de ecclesia Saxardiensi pro Conuentu eiusdem cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom