Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

litteris procuratorys eorundem conparendo predictara possessionem olirn Ipolthloka nunc vero feuldwar vocatam circuendo, secundum quod predictus dominus Abbas eandem possessionem, suam esse, et ecclesie sue ex vigore dicti priuilegy domini Andree Regis perti­nere allegasset, ipsam possessionem Olim Ipolthloka nunc vero feuldwar vocatam idem magister Tutheus et Johannes dictus fodor, in persona domini sui, magistri Wezzeus, presentibus predictis hominibus domini Regis et testimonys dicti Capituli Colocensis cum suis vtilitatibus vniuersis et pertineneys perpetuo et irreuocabili­ter resignassent possidendam et ab alys possessionibus, dictorum magistrorum Tutheus et Wezzeus, scilicet Laak, et Moysa vocatis, per erecciones nouarum metarum omnino separasset Cuiusquidem possessionis olim Ipolthloka nunc vero feuldwar vocate mete hoc ordine distinguntur Incipit enim prima et principális meta iuxta maguum Danubium a parte occidentali, super duas arbores salicis, sub quibus sunt due mete terree quarum vna distingit ecclesie Saxardiensi et sue possessioni olim Ipolthloka nunc feuldwar vo­cate, aparte meridionali secuuda vero, a parte septemtrionali sepa­rat predictis magistris Tutheus et Wezzeus, et possessioni ipsorum Laak vocate, inde per predictas metas in insulam Danuby, versus occidentalem transeundo peruenitűr, ad duas arbores Yegenefa vo­catas, sub quibus sunt due mete terree, quarum vna a parte meri­dionali distingit predicte possessioni ecclesie Saxardiensis secuuda vero a parte septemtrionali separat antedicte possessioni dictorum magistrorum Tutheus et Wezzeus Deinde itur ad duas arbores sa­licis, ad partém occidentalem sub quibus sunt due mete terree et distinguntur modo predicto. Vlterius directe transeundo, per par­uum Danubium versus occidentem deuenitur ad duas arbores salicis vbi sunt due mete terree et distinguntur modo prefato Deinde pro­ceditur similiter ad occideutem et directe transeundo itur per mul­tas metas terreas, et peruenitur ad stagnum Danoth alio nomine Ewrem dictum inde directe versus occidentem ascenditur ad mon­tem vbi sunt due mete terree, que distinguntur modo antedieto vlterius proceditur versus occidentem, ad magnum Aruk, vbi sunt due mete terree vua antiqua a parte meridionali, que distingit pre­dicte possessioni ecclesie Saxardiensis alia vero noua a parte se­ptemtrionali, que distingit et separat possessioni predicte dictorum magistrorum Tutheus et Wezzeus inde per magnum Campum eundo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom