Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

XXXVI PRJEFAT10. III. Fontes, quas recensuimus, brevium numero nonaginta septem et epistolarum Mathiae regis centum et duodecim, universim itaque docu­menta 209 suppeditarunt ad hanc novam editionem adornandam, ex quibus sexaginta sex nunc primum in lucem prodeunt, at reliqua etiam prima hac vice in unum corpus collecta, eam partém commercii litterarii Mathiae regis et sedis apostolicae, quae ad nostram usque aetatem pervenit, orbi erudito porriguntur. Cum autem documenta hic divulgata variis ex fontibus haustae sint, quaedam de ratione procedendi in textu edendo a nobis secuta proponere haud superfluum arbitrari potest. Cum in edendis litteris ipsum originale praesto erat, per se intel­ligitur nihil aliud nobis reliquum fuisse, quam regulás in edendis monu­mentis hodie ab eruditis observatas et stabilitas accuratissime servare. Gravior quaestio erat, cum textus sive eiusdem, sive posterioris aevi, sed omnino apographus praesto sit. Regesta pontificum, ut notum est, apographa exacta epistolarum in cancellaria apostolica confectarum, nonnunquam ex ipsis originalibus ante expeditionem earum, sed saepissime ex minutis retentis solummodo Libris Regestorum inserta, continent. Regesta haec textum integrum documen­torum suppeditant; at initio carent titulo, allocutione, in ipso contextu formuláé notiores verbis tantum initialibus designantur, in íine autem dies et locus haud raro tantum per provocationem ad priores litteras verbis: dátum ut supra, designantur. Omissiones has omnes haud immutavimus; id est: documenta eo modo et eadem forma depromenda duximus, prout Regestis inserta repe­riuntur, adiecta solummodo (litteris Italicis) nota temporis, ubi haec ex prioribus litteris liquet. Haud tamen abstinendum putavimus a textu restituendo, ubi litterae eiusdem argumenti ad diversas personas varia forma confectae et expeditae, sed in prima solum forma in Regestis reperiuntur, sive sit locus mutandus designatus, exempli gratia in litteris quae in negotio episcopi nominandi expeditae sunt, sive has mutationes ipsa indoles rei exposcit, ut in litteris encyclicis ad universos principes orbis Christiani datis, ubi mutatis titulis

Next

/
Oldalképek
Tartalom