Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
per totum textum mutantur et formuláé allocutionum. Supplementa haec semper litteris Italicis signantur, notata infra marginem forma, in qua epistolae Libris Regestorum insertae sunt. Eandem fere rationem secuti sumus in restituendo textu documentorum, qui in collectionibus formularum caeterisque fontibus manuscriptis reperiuntur. Nam et in his notae temporis fere semper, nomina vero plerumque omissa sunt. Servatis itaque in huiusmodi litteris, absque immutatione, inscriptionibus et abbreviationibus formularum, officium nostrum erat defectum supplere; quod et fecimus iuxta possibilitatem, provocando semper ad lectiones variantes, aut ad alios fontes, qui nobis inserviebant. Ex pluribus exemplis unius epistolae usus plerumque vetustiorem meliorem docuit. Sic praecedit quoad accurationem et fidem manuscriptum Musaei Nationalis num. 1668. fol. Lat. signatum alteri manuscripto eiusdem argumenti 1669—1670. fol. Lat. notato; et hoc posterius unacum caeteris supra recensitis collationis tantum causa adhibebatur, ubi scilicet textus corruptus emendationem desiderabat. Jure hoc emendandi saepe uti necesse erat etiam in textu Regestorum pontificum atque manuscriptorum eiusdem aevi. Quod autem apographa posterioris aevi attinet, quantum in his emendandum fuerit, sufficiat provocare ad discrimen, quod inter textum editionis Cassoviensis et huiusce nostrae publicationis intercedere facile cuivis patet. * Apparatum documentorum sic congestum universim considerando, subito nobis occurrit, quam impari modo numerus litterarum inter singulos annos sit divisus. Arctum et non interruptum nexum si spectas, qui inter Mathiam regem et sedem apostolicam annis 32 regiminis eius intercessit, tempore, quo periculum orbi Christiano ex oriente imminens, molimina regis totam fere Európám concernentia, negotia item ecclesiastica, totidem catenas cudebant necessitudinis inter potentissimum regem Hungáriáé et sancti Petri successores: numerum epistolarum 209 exiguum sane invenies! Calixtus III. P. M. sex solum mensibus electioni Mathiae de Hunyad in regem Hungáriáé supervixit. Non mirum breve hoc tempus epistolas tres solum pontificis et unam regis suppeditare. Successorum eius commercium litterarum jam magnós sane hiatus offert.