Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
Manuscriptum saeculi XVII. num. 2)17. fol. Lat. signatum ex septem epistolis Mathiae ad pontifices datis apparatum nostrum quatuor hucusque ignotis — fonté haud designato — ampliavit. (V. num. CXCVIII, CCVI, CCVIII. et CCIX.) Alterum apographum autem yjj. Qnart. Lat. notatum inter tredecim epistolas unum breve Sixti IV. die 19. Septembris a. 1477. dátum adhuc ineditum servavit in apographo saeculi item XVII., ex fonté ignoto hausto. (V. num. CCII.) Numerus primus in colligato Musaei 1669. fol. Lat. signato, manuscripta eiusdem bibliothecae saeculi XVIII. num. 1666., 1667. ac 2318. fol. Lat., atque saeculi XIX. num. 2923. fol. Lat. notata, porro manuscriptum ACADEMIA SCIENTIARUM HUNGARICE Hist. fol. nr. 172. signatum, necnon apographum BIBLIOTHECA UNIVERSITATIS BUDAPESTIENSIS G. 4 0 num. 62. notatum, manu saeculi XVIII. exaratum, quod pridem claustri Trinitariorum Posoniensium erat, omnia collectionum priorum materiam repetunt et hoc loco in tantum mentionem merentur, quantum in comparatione lectionum discrepantium, in restituendis nominibus atque temporum notis omissis, aliquatenus suppetias ferunt. Ultimo loco memoranda sunct documenta illa numero novem, quae in absentia fontium manuscriptorum modo simplici ex editionibus prioribus collectioni nostrae adnumeravimus; nempe epistola Mathiae regis una e collectione Roppaniana TABULARII CIVITATIS VRATISLAVLE in tomo VIII. Scriptorum Rerum Dilesiacarum, et duae e TABULARIO REGIO MEDIOLANENSE in tomo II. editionis Diplomáciái Emlékek superius memoratae, (v. num. IV, LXXXII. et CVIII.), porro brevia Pii II. duo per STEPHANUM KAPRINAI publicata, (v. num. V—VI.), et brevia Pauli II. quatuor, (v. num. XXXV, XXXVI, XXXVIII. et XLV.), quae comes JOSEPHUS TELEKI in memorato diplomatario suo ex manuscripto saec. XVII. BIBLIOTHECA NATIONALIS PARISIENSIS publici juris fecit.