Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

XXXIV PRJEFATIO. quarum viginti et unum tantum ex editionibus hucusque recensitis notae sunt. (V. num. LXIX , LXXI, LXXII, LXXV—LXXVIII, LXXX, LXXXIV, LXXXV, LXXXIX—XCVII, XCIX, CIII—CVII, CXI, CXXII— CXXV, CXXX, CXXXII, CXXXIII, CXLII, CXLV—CXLVIII, CL— CLin, CLXXI, CLXXIII—CLXXIV, CXCII. et CCV.) Librum formularum eiusdem íere valoris ad editionem adornandam praestavit COLLEGIUM ORDINIS PRAMONSTRATENSIUM CASSOVIENSE, epistolas sex Mathiae regis ad Sixtum IV. datas continentem, quarum duas praesenti editioni inseruimus, (v. num. CXLIX. et CCIV.); reliquas ex vetustio­ribus fontibus hausimus. Exiguam sane partém manuscripta haec omnia efficiunt magnae seriei collectionum formularum et epistolarum, e documentis in cancel­laria Mathiae regis exaratis, tum vita eius durante, tum etiam post ejus mortem congestorum. Hae collectiones, proh dolor, aetatem nostram haud tulere. At scru­tatores antiquitatum praeteriti saeculi magnam illarum partém adhuc nove­rant et describi fecerunt. Apographa hoc modo confecta apparatum nota­bilem ad nostram editionem suppeditabant, et quamquam magnum tem­poris spatium inter ipsa atque documenta originalia intercedat, atque quoad textum exactum multa desint, grates tamen referimus auctoribus eorundem: sine quorum diligentia grandem numerum documentorum rem nostram attinentium, eorumque non semel praecipui valoris historici, sera posteritas irrevocabiliter amisisset. MUSEUM NATIONALE HUNGARICUM magnum numerum possidet col­lectionum huius generis. Manuscriptum num. 1668. fol. Lat. integrum apographum continet codicis sub nomine Francisci Haager noti, in quo praeter litteras e libro epistolare Héderváriano iam notas epistolae Mathiae regis viginti unum ad Pium II. et Paulum II. (1463 —1468.) datae reperiuntur. (V. num. XVIII—XXI, XXX.—XXXIV, XL, XLIII—XLIV, XLVI, XLVII, LII— LIX. et CCI.) Eandem seriem epistolarum — tribus exceptis — continent duo vo­lumina manuscripti Musaei Nationalis, numeris 1669—i6yo. fol. Lat. signati. Reperiuntur tamen in eis epistolae — praeter quindecim iam ex anti­quioribus collectionibus notas — duae adhuc ineditae. (V. num. CLXXII. et CC.) Manuscriptum hoc saeculo praeterito ad finem vergente Josephus Hajnóczy, ex codice olim Alexandri Leopoldi archiducis, regni Hungáriáé palatini, hodie iam ignoto, descripsit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom