Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

In nova hac editione duo erant strictissima exequenda: primum qui­dem priores publicationes, novis curis fontes genuinos consulendo, emen­dare: id est ad optimos fidedignissimosque fontes redire; alterum autem, materiam hucusque iam vulgatam monumentis hactenus ineditis augere. n. Perscrutatis tabulariis, documentorum sat ampla series ad novam edi­tionem adornandam congesta est. Si documentorum species valoremque spectamus, tres classes distin­guendae veniunt, quarum primam originalia et — quae his aequiparantur — Regesta pontificum atque conceptus, alterum apographa eiusdem vei supparis aevi, tertiam denique collectiones apographorum recentioris aevi con­stituunt. Originalia documenta tam brevium a pontificibus, quam epistolarum a rege scriptarum pauca admodum supersunt. In Talmlario ^Aulico Caesareo et Regio Vindobonensi, inter Acta Salisburgensia unum breve Sixti IV. die 6. Octobris 1478. dátum ac duo Innocentii VIII., die 20. Februarii 1486., et 22. Novembris 1488. signata asservantur. (Vide numeros huius voluminis Cl, CLXXIX. et CXC.) Tria haec documenta sola supersunt, quae ex tabulis pontificum haud paucis ad Mathiam regem datis genuina forma aetatem tulere. Defectum tamen hunc notabilem copiose supplent Regesta Pontifi­cum in Tabulario Vaticano asservata, quorum argumentum eiusdem va­loris esse ac epistolarum genuinarum, eruditis notum est. Etquidem ex Regestis Hullarum sequentia volumina continent bullas ad Mathiam regem missas: Liber Reg. Vat. unam Pii II. (Vide num. XII.) Liber unam Pauli II. (V. num. XXXVII.) Liber 66}. unam Sixti IV. (V. num. LXX.) Liber 682. duas Innocentii MII. (V. num. CLXXVII. et CLXXXII.) Multo maiorem apparatum suppeditarunt Regesta Brevium, quae in Armario XXXIX. asservantur. Tomus VII. huius seriei continet tria brevia Calixti III. ad regem Mathiam missa. (V. num. I—III.) Tomus IX. ex annis pontificatus Pii II. 1. et 2. brevia quinque. (V. num. VII—XI.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom