Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
Tomus XII. septem ex ultimo anno pontificatus Pauli II. (V. num. LX—LXVI.) Tomi XIII—XVI. et XVIa. — quorum ultimus in apographo saeculi XVIII. publica auctoritate descripto superest — brevia annorum pontificatus Sixti IV. i., io., 12. atque 13. num. viginti. (Vide num. LXVII, LXVIII, CXIV, CXV, CXLIV, CLIV, CLV, CLVII—CLXV, CLXVII— CLXX.) Tomi XVIII., XIX. et XX. septem ex annis pontificatus Innocentii VIII. 1., 2. atque 4. (V. num. CLXXV, CLXXVI, CLXXX, CLXXXI, CLXXXV, CLXXXVI. et CLXXXIX.) Unus ex libris Regestorum Sixti IV. inter manuscripta BIBLIOTHECE NATIONALIS FLORENTINI (titulo et signatura: Sixti IV. epistolae, Mss. Magliabechiana, II. III., mim. 256.) asservatur. Pontificatus Sixti IV. anno decimo et undecimo (1481—1482.) septem brevia ad Mathiam directa, unius vero epitome hic continet, (v. num. CXXVI, CXXXVII— CXLL, CXLIII. et CCVII.), quae hucusque nondum vulgata erant, cum e contrario documenta huius pontificis in Regestis Tabuiarii Vaticani asservata undecim exceptis, iam ex publicatione Augustini Theiner notae sunt. Epistolas Mathiae regis originales triginta et septem servavit TABULARIUM REGIUM VENETUM, inter Bullas et acta curiae Romanae, (Busta XXIX.), scilicet ad Sixtum IV. et Innocentium VIII. intervallo 1475— 1490. datas. (V. num. LXXIII, LXXIV, LXXIX, LXXXI, LXXXIII, LXXXVI—LXXXVIII, XCVIII, C, CII, CIX, CX, CXII, CXIII, CXVI— CXXI, CXXVII—CXXIX, CXXXI, CXXXIV—CXXXVI, CLXVI, CLXXXIII, CLXXXVII, CLXXXVIII, CXCI, CXCIV—CXCVII.) Harum triginta quinque in voluminibus III. et IV. memorati editionis Academiae Hungáriáé, contextus vero unius truncatus atque corruptus in parte IV. Epistolarum Matthiae Corvini reperitur. Epistolae hae in membranis scriptae, in tergo titulo atque sigillo regio mediocri signatae sunt. Tres earum propria manu regis subscripta sunt. In primo conceptu servatum est breve unum Sixti IV. in volumine TABULARII VATICANI, Minutae brevium Sixti IV. signata. (V. num. CLVL) Eodem modo ad tempóra nostra pervenit breve Innocentii VIII. ad Mathiam regem et Beatricem reginam missum, in quodam colligato TABULARII REGII VENETI, Busta XXIV. signato, et alterum ibidem sub signatura: Busta XXV. num. ijg. repertum. (V. num. CLXXVIII. et CXCIII.)