Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
XXX PR/EFA 770. In tomo IV. operis: História episcopatus Quinqueecclcsiarum, (Posonii, 1796.), JOSEPHUS KOLLER epistolis, históriám Quinqueecclesiensis episcopatus illustrantibus, quae in Cassoviensi editione iam continentur, unam regis ad Pium II., et alteram ad Paulum II. datam adjecit. Comes JOSEPHUS TELEKI domus Hunyadianae historiographus in diplomatario operi, lingua Hungarica scripto: Hunyadiak kora Magyarországon, (Pestini, 1853 — 57.), adnexo quatuor brevia Pauli II. a. 1465. et duas epistolas Mathiae regis ad eundem directas publici iuris fecit. Hae tamen editiones omnes, ut vidimus, eam solummodo materiam complectuntur, quae in apographis posterioris aevi, libris epistolaribus aliisque collectionibus manuscriptis ad nostram pervenerunt aetatem. Fontes genuinos vei saltem genuinis propius accedentes adire aevo illo, quod thesauros tabulariorum anxia cura studiis históriáé occultos esse volebat, minimé licuit. AUGUSTINUS THEINER primus est, cui e fonté arcano tabulariorum pontificiorum haurire licuit. In opere suo magni aestimando: Vetera Monumenta historica Hungáriám sacram illustrantia, (Romae, 1859—60.), e Regestis pontificum Tabuiarii Vaticani brevia Calixti III. duo, Pii II. sex, Pauli II. septem, Sixti IV. duodecim et Innocentii MII. novem ad Mathiam regem missa, necnon et Mathiae regis epistolam unam ad Innocentium VIII. datam, universim itaque triginta et septem litteras vulgavit, e quibus paucae tantum e Kaprinaiana publicatione notae erant. Non minoris momenti est editio ACADEMIA SCIENTIARUM HUNGARICA: Diplomáciái Emlckek Mátyás király korából, (Budapestini, 1875— 78.), quae quatuor volumina complectitur, et epistolas triginta et septem Mathiae regis ad Sixtum IV. et Innocentium VIII. datas, exceptis duobus ex genuinis exemplaribus tabuiarii regii Veneti manu JOANNIS MIRCSE exacte descriptas, continet. Ad complendam seriem priorum editionum memorandas duximus adhuc ephemerides ecclesiastico-historicas: Magyar Sión, (Strigonii, 1866.), quarum volumine IV. unum Pii II. breve, et Scriptores Rerum Silesiacarum, (Vratislaviae, 1873.) quarum volumine VIII. littera Mathiae regis ad Calixtum III. scripta publici iuris factae sunt. Ad centum quadraginta et quatuor ascendit numerus epistolarum, quae decursu fere unius et dimidii saeculi, sparsim et maxima ex parte mendose minusque exacte in lucem prodiere. Plene perfecteque, quantum fieri poterat, collectae nunc primum in hoc volumine publico usui traduntur.