Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
Ast scena paulo post mutata est. Quum enim legátus Hungarus Romae obtinere non potuit, ut princeps Dsem in Hungáriám mitteretur pontifexque a Venetis recederet: iterum tragici tumultus ac procellae fragores in congressu regis cum nuntio debacchati sunt. 1 Nec minis istis et terriculamentis vacuis rex contentus fűit. In solvendo foedere Anconitano inprimis moras traxit. Dein etiam cum aliis sanctae sedis clientibus, imprimis cum domino Camerini, Umbriae vicino, Julio Caesare Varano, celebri tunc militum mercenariorum antesignano (condottiere vocant Itali) pactum inivit pluresque principum Italiae captavit, qui regi Neapolitano adversus papam auxilio essent. 2 Interim medio Septembris epistola pontificis Budám mittitur, qua ille pollicetur, principem Turcicum, quamprimum rex Galliae supremusque magister Rhodensis consenserint, in Hungáriám venturum esse. Mathiam summo gaudio hic nuntius affecit. «Ego — ait ad legatum — intendő facere talem exercitum de pecuniis et expensis meis, qualem numquam antea viderunt Christiani, ut intelligant omnes, quod pro communi bono fidei quaesieram illum Turchum habere.» 5 Nunc jam serio statuit expedire sese a vinculis rerum Italiae mere civilium. Per oratorem igitur suum Franciscum Fontanam, quem Romám legarat, deciaravit fcedus Anconitanum a se solutum esse. In negotio rursus Neapolitano pacifica coram legato pontificis manifestavit consilia, gravissima sane tunc temporis, quum simultatem hanc rex Neapolitanus ultra modum exulceravit, contra sententiam papae ad universalem synodum appellationem interponendo. Mathias minimé tunc cunctatus est, expressis verbis hanc a se declinare suspicionem: ac si soceri sui haec molitio sibi quantumlibet probaretur. Data occasione haec protulit: «Domine legate, Potestis domino sanctissimo respondere, quod ego semper a tenera aetate et a puero consuevi sedem apostolicam venerari et revereri; illos sanctissimos dominos, qui fuerunt in sede illa apostolica, semper in reverentia habui. Et sic nunc, cum sim in ista aetate prope jam senex, volo continuare et facere. Et non credat sua sanctitas, sicut alias ego dixi vobis, domine 1 Relationes legati i. et 25. Junii 1489. v. apud Theiner, t. II. p. 521—30. 3 De his rerum adjunctis plurima nota digna occurrunt in relationibus oratoris ducis Ferrariensis in aula Mediolanensi, mensibus Maii et Junii 1489., in Tabulario Regio Modenensi. 3 Relatio legati pontificis 18. Septembris 1489. in bibliotheca ad s. Marcum, Venetiis.