Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

legate, quod si dominus rex Neapolitanus vellet per viam facti et armo­rum facere aut alia via contra suam sanctitatem, quod ego essem sibi in auxilio vei favore. Et de ista appellatione vei protestatione, quam dominus rex Neapolitanus dicitur fecisse, ego possum jurare per Deum, quod nihil scivi, sicut alias dixi vobis. Et de me sua sanctitas nihil du­bitet.» 1 In proposita autem expeditione Turcica videbatur despondisse jam animum Legato siquidem significavit, se principe hoc Turcico non am­plius indigere, imo velle cum imperatore Turcarum quinque annorum pacisci inducias. 2 Attamen in causa hac cum legato Turcico tractanda absolvendaque moras traxit et rursus in documentis ad proceres regni datis porro quoque servavit renovavitque promissionem, qua semet, pace demum cum Caesare stabilita, ad hostes rei Christianae totis viribus debel­landos obligavit. 3 Huic tamen aeque ac aliis generosis ejus propositis obicem insupe­rabilem supremus dies posuit, qui eum 6. Április 1490. apoplexia tactum, anno aetatis quinquagesimo primo mortalitate exuit. VI. athiae regis cum pontificibus commercium epistolarum mi­nimé rerum civilium coarctabatur angustiis. Pro causarum natura sese ad universam fere sacrae jurisdictionis ac vitae religiosae sphaeram porrigebat. Frequentissimus litterarum usus circa beneficia majora sacris praesulibus conferenda fervebat. Hac quidem in causa, per privilegia regum Hungáriáé — patronatus dicta — singularis quaedam juris exceptio l^passim obtinuit. Sanctus rex Stephanus, ecclesiae per Hungáriám fundator, plurimis a s. 1 Relatio legati pontificii 26. Decembris 1489. Venetiis. 2 Relationes legati 27. Novembris et 26. Decembris 1489. et 6. Januarii 1490. ibidem. Cujus relationis sane gravissimae penitiorem tractationem prohibent hujus operis angustiae ; tractabimus loco magis opportuno. 3 Litterae ejus ad senatum Cassoviensem 15. Decembris 1489. in tabulario ejusdem civitatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom