Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

pro eo, quod sua sanctitas seribit, quod ad commune bonum et com­munem quietem quaesiverit eum apud se detinere.» Ad pacem quoque cum Venetis ineundam se paratum fore ita significat : «Credat sua sanctitas, quod ego non sum male contentus, quod Veneti habeant confoederationem secum. Sed scio, quod Veneti propter istam confoederationem ita superbiunt, quod putant, quod omnia possint facere et omnes possint spoliare, postquam isti sunt confcederati cum domino sanctissimo. Pro Deo ego supplico domino nostro, quod digne­tur sua sanctitas etiam cum Venetis ita disponere, quod ipsi velint et debeant esse mibi boni vicini et servare mecum bonam amicitiam, sicut ego semper feci cum eis. ...» «Quod de Anconitanis sua sanctitas loquitur — ita prosequitur — sciatis domine legate, quod Thomae Dragíi dedi amplissime in manda­tis, quod si sua sanctitas assecurat me, quod pro ista causa nihil faciat contra Anconitanos: quod Thomas Dragíi faciat omnia, quae sua sanctitas mandat. . . . Et potestis domine legate pro certo affirmare suae sanctitati, quod ego libentissime in isto negotio Anconitanorum omnia volo facere, quae sua sanctitas mandat. ...» «De rege Neapolitano dominus sanctissimus fecit, quod Veneti mi­serint suos oratores ad compositionem rerum suarum. Ego sum bene contentus, sed credatis, domine legate, quod si prima compositio fuisset facta per manus meas, forte dominus sanctissimus non lamentaretur, quod rex Neapolitanus non servat sibi promissa. Fuissem ego primus, qui movissem arma. Sed sua sanctitas faciat, prout vult, et ita componat, per quos vult. Ego de hoc non multum curo. Unum scio, quod illa, quae fuissent facta per manus meas, essent servata et nullus potuisset lamentari.» Legátus, Mathiae animum demum aequo faciliorem nactus, archi­praesulis Colocensis quoque causam in médium protulit atque flexis coram rege genibus, clementiam ejus exoravit. Scena haec humilitatis Mathiae cor rapuit plaususque túlit. Illico declaravit, se pro reverentia sanctae sedis archipraesulem e carcere dimissurum et ad nutum legati sive Agriae, sive Visegradii honesta in custodia servaturum. Legátus laeto hoc rerum successu fere fascinatus videbatur. «Qui dudum saevissimus leo videbatur, — ita de Mathia seripsit, — agnus mansuetissimus ad vocem pastoris sui et sanctitatis vestrae est factus.» 1 1 Relatio legati 15. Maii 1489. Venetiis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom