Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

XI. in ejus conspectum admissus, causam ei aperuit. Ille tamen nobili accensus ira has molitiones rejecit. Displicere sibi vehementer, negotium clam agitatum adeo sero ad se delatum esse, quando quidem íilium regis Bohemiae semper se probasset: «Habét tamen et íilius — ita prosecutus est, — suum regnum, discretos fines, peculiare consilium in curia sua et proprios quosdam respectus. Et quia consiliaros habét ad omnia suffi­cientes, non indiget promotione alterius.» Oblatam a rege Galliae amici­tiam grato quidem se animo amplecti; oportere se tamen, antequam con­ditiones quascumque subiret, hac de re certos reddere foedere sibi junctos, «praesertim principalissima totius Christianitatis capita: sedem videlicet apostolicam et imperatoriam celsitudinem.» 1 Haec aperta Mathiae declaratio non .solum Podiebradii studiorum civilia velut concusserat fundamenta, verum consilia etiam ejusdem reli­gioni ipsi infensa disertis verbis condemnavit. «Concilii — ita urgebat — congregatio singulariter ad Romanum spectat pontificem; siquidem ejus est ecclesiam Dei reformare, qui vice ejusdem in terris regit illám. Nec satis apparet, quid hoc tempore boni concilium posset aíferre? Ex conciliis enim saepius schismata et discor­diae, ac utilissimarum rerum perturbationes et impedimenta seu retarda­tiones oriuntur. Quae omnia maximé nunc essent periculosissima et com­muni paci fideique defensioni evidentissime contraria!» 2 Haec ille. Quam quidem ejus agendi rationem ad molitiones Podiebradii infringendas, plu­rimum profecto momenti attulisse compertum est. Alio sane ille animo, eoque promptissimo amplexus est Pii II. con­silia, quum hic eodem fere tempore (vere 1464.) decrevisset, generoso sui ipsius exemplo excitare principum Christianorum inertem socordiam, classemque Italicam suis auspiciis, seque ipso duce ad Constantinopolim vindicandam dirigere. Qua in expeditione multum erigebatur testata regis Hungáriáé fide polliciti: ut eodem tempore ipse quoque exercitum ter­restri itinere ad interiora regni Turcici esset illaturus. 5 Jamque Mathias conscripto exercitu ad 14,000 equitum et 8000 1 Hanc Mathiae epistolam vide editam inter «Epistolas Matthiae Corvini», partis I. num. 62. 2 Epistolae Mathiae Corvini, 1. cit. 3 Penitiores de Pii II. consiliis apparatuque notitias vides in opere Pastoris: «Geschichte der Pápste seit dem Ausgang des Mittelalters», (Vindobonae, 1889.), t. II. p. 217—258. — De pacto pontiíicis cum rege Mathia inito mentionem facit hujus epistola ad pontificem, sub num. XXI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom