Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
peditum, ineunte Maio, itineri sese accinxerat, moraeque impatiens nuntium de profectione classis pontificiae in dies praestolatus est. Dum tamen haec tempus cunctando tereret, primis Augusti diebus tabellarius Budám advolans refert, tyrannum Turcarum ingenti agmine Bosniam invasisse. Percepto hoc nuntio rex sine mora excercitum promovet. In via constitutus fama recreatur laetissima, pontificem jam Anconam tenere, classeque a se ducenda mox profecturum esse. Ast paucos post dies tristissimo nuntio obrutus iter interrumpere coactus est. Pius II., quum summám — cui vitám devovit — spem in tuto jam collocatam et classem profectui ornatam paratamque avidis oculis conspiceret, lenta tabe confectus vivere desiit, 15. Augusti. Expeditio igitur navalis effectu frustrata incassum cecidit. Purpurati patres 40,000 aureos in thesauro papae repertos regi Hungáriáé transmiserunt, qui solus deinceps totius expeditionis pondus ferendum habuit. III. athias Paulo II. (1464—1471.), qui Pio II. successerat, expedita mox legatione amplissima cultum obsequiumque suum significavit. Legationi princeps et orator Joannes de Cse^mic^e praesul Quinqueeclesiensis, nomineque Jani Pannonii tunc temporis laureatus poéta, praefuit. Praesul disertissimus oratione, optimae latinitatis veterisque eloquentise floribus contexta, salibusque historicis abunde perspersa, pontificem salutavit. Elata dein quadamtemus voce hunc in modum peroravit: «Nullos unquam principes, nullos populos apostolicae sedi tam obsequentes, tam deditos extitisse, quam Ungaros et reges Ungarorum;» inde ab Attila, qui licet ethnicae superstitioni deditus Leonis tamen precibus delinitus Romae pepercerat, usque ad Joannem illum Hunyadium, qui fortiter gestis rei Christianae praesidio fűit. Mathiae dein mentionem fecit, ejusque gloriosas pugnas depraedicans, his generosum ejus propositum aperuit: «Quia intelligit curam tuam Christianorum defensioni et Turcorum excidio intentam, omnes suas et suorum fortunas ac regium insuper caput ad hoc pollicetur;