Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
maniae permovit, ut de instruenda 10,000 equitum et 32,000 peditum acie fidem facerent." Verumtamen decreta conventus Mantuani propter principum avaritiam incassum ceciderunt. Proposita haec expeditio suo igitur effectu caruit. Haud meliorem nacta sunt sortem pontificis consilia ad pacem inter Caesarem regemque Hungáriáé stabiliendam, qua sancita hic utique promptus expeditusque redderetur : ut viribus tandem unitis Turcam invadere possit. Nec ille quidem vir eximius cardinalis Bessarion, initio anni 1460. a papa in Germaniam legátus, Caesari persuadere potuit: ut a praeposteris postulatis tandem discederet. Carvajalio autem, quum vere 1461. ineunte a pontifice revocaretur, ita e palaestra hac per quinquennium generosis laboribus suis illustrata discedendum erat, ut pacem interiorem regni nondum restitutam dolens desideravérit. Fortuna magis prospera usi sunt horum successores: Hieronymus Lando archiepiscopus Cretensis et Rudolphus de Ruedesheim archidiaconus Wormatiensis. His enim agentibus pax demum 19. Julii 1463. sancita, ejusque tabulae ab ipso etiam pontifice confirmatae sunt. 2 Mathiae vero, ut officio huic accepto vices et ipse redderet, paulopost copia facta est abundantissima. Georgius Podiebrad nimirum simultates tunc temporis cum papa exercere ccepit: utpote qui nec conditionibus in sua inauguratione susceptis satisfecerit, nec Hussitarum factionem fovere desierit. Praevidens igitur, aperto mox Marté erupturum esse certamen, in antecessum jam de sociis belli cogitabat. Oculos praesertim in Galliam intendebat, quae tota in eo tunc erat, ut ecclesiae nationali suae jus a Romana potestate quantumlibet solutum assereret. Podiebrad oblata regi Ludovico XI. fcederis lege, majoris auctoritatis gratia spem íIli obtendebat íore: ut Mathiam quoque regem, generum suum permoveat ad jungendam cum illis societatem armorum. Primum autem, quod mente concipiebat: synodus erat universalis proxime cogenda. Mathiae regi omnia haec consilia nonnisi ineunte anno 1464. innotuerunt, quum negotiator communis regum Podiebradii atque Ludovici 1 Litteras quam plurimas tempore conventus Mantuani a papa ad Carvajalium datas prelo submisit Stephanus Kaprinai in opere supra laudato. 2 De oratorum suorum industria plurima scitu digna pontifex ipse in Commentariis suis commemorat (L. c. pp. 327—28). Bullám pacis sanciendae v. apud Theiner, t II. pp. 375—78 & 381—91.