Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
studeret, illiusque negotia contra immanem et perfidum Turchum susciperet.» 1 Neque verba haec irrita fuere. Mox enim et summa celeritate belli apparatus in Turcas adornabat, et opportunitatem ecclesiae sua praestandi obsequia alio quoque modo captabat. Votis nimirum Georgii Podiebrad, electi Bohemiae regis delaturus, binos equidem Hungáriáé praesules, ut solemnibus diademati imponendo interessent, Pragam legavit: ast simul expressis verbis mandavit, ut eundem in antecessum ad formulám jurejurando firmandam adigerent, qua declararet velle se a factione Hussitarum pláne discedere totoque corde adhaerere ecclesiae catholicae. Quumque negotium hunc in modum perfectum esset: id totum pontifici retulit. 2 Hanc tamen ejus epistolam Calixtus III., — morte interím 6. Augusti 1458. abreptus, — legere haud potuit. II. ;eneas Sylvius Piccolomini, qui eidem e purpuratis patribus successerat, sibique cathedram s. Petri conscendens nomen Pii II. indixerat, olim aliquot annis Friderico III. Caesari a secretis, tum etiam a consiliis fűit. His detento officiis, frequens illi in negotiis Hungáriáé usus penitiorque cum proceribus regni hujus familiaritas intercessit, quin etiam nonnullis eorum, imprimis Joanni Vitéz de Zredna episcopo Varadiensi, intimo Mathiae regis consiliario, foedere amico jungebatur. 5 Ille igitur, post inaugurationem mox solemni edito documento palam fecit, statuisse se junctis principum Christianorum studiis, infesto exercitu Turcas petere. Rei vero maturandae causa, conventum suis auspiciis Mantuae 1 Hanc epistolam, proli dolor, desideramus ; synopsin ejus tamen responsum papae i6. Maii 1458. continet. 2 7. Aug. 1458. V. num. IV. 3 Auctor hujus operis typis vulgavit: «Joannis Vitéz de Zredna orationes in causa expeditionis contra Turcas habitas, item Aeneae Sylvii epistolas ad eandem exaratas» (Budapestini, 1878.)