Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

vere proximo cogendum indixit. Quumque hoc in negotio genti Hunga­ricae regique ejus juveni summám vim momentumque tribueret, purpurato Carvajalio praecepit, persuaderet regi Mathiae: ut ipse conventui per se inter­esse velit.' Rex tamen mox significavit se vices suas legatis demandaturum esse, quum temporum adjunctis prohibeatur, quominus e regno discedat. Exeunte videlicet anno 1458. proceres impérium Mathiae strenuum aegre ferentes, regnum Friderico Caesari obtulerunt, cui quidem capessendo ille paratissimum sese exhibuit, spe fretus opima fore: ut qui olim ei a secretis, clientisque íide junctus esset, nunc quoque e fastigio primae sedis opem ei praesentissimam sit commodaturus. Ut igitur is consilio sibi praesto esset, — Caesar enixe rogavit. Pontifex vero caute admodum hisce sententiam suam aperuit: «Qui te re­gem Hungáriáé sunt electuri, si fides iis habenda est, et regnum dare possunt, non dissuademus accipere, quod offer­tur; sin ütem offerunt et belli mate­riam, contra sentimus, maximeque ca­vendum censemus, ne quid agas, quod expeditioni adversus Turcas instituendae impedimento sit.» 2 Verumtamen, quum referente Carvajalio, rerum statum penitius inda­gasset, cognovissetque Caesarem a paucis numero seditiosis sollicitari : mi­nimé dubitavit, quin omne auctoritatis suae momentum ad Mathiae partes transferret. Legato igitur in mandatis dedit: «ut quamdiu idem rex in appa­ratu seu bello contra Turcas evidenter fuerit occupatus, omnibus et singulis molestatoribus suis, tam intra regnum quam extra, etiamsi regali. . . digni­tate . . . praefulgeant, sub comminatione divini judicii et aliis censuris et poe­nis ... districte inhibeat, ne illi . . . impedimentum aliquod directe vei indi­recte . . . afferre praesumant.» 3 Insuper, quum aliquot post hebdomadas legati Hungáriáé Mathiae offi­cia exhibituri Senis pontificem salutarent, non modo eos singulari quadam benevolentia excepit, sed magnifico etiam verborum apparatu Joannis Hu­1 Litterae haec sine die v. in Regestis Vaticanis. 3 Pii II. R M. Commentarii de rebus memorabilibus, (Francofurti, 1614 ), pp. 41.—42. 3 Litterae pontificiae de 24. Februarii i 1459. apud Theiner, t. II. p. 318.

Next

/
Oldalképek
Tartalom