Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)

num ordo conturbatus quidem est, ceteroquin inde luculentissime manifestum fit confraternitatem a Sixto IV. P. ad rectissimum revocatam fnisse tramitem et in dies ampliora semper nactam esse fundamenta. Itaque integer codex duas habét proprie partes: unam Eugenii IV. et alteram Sixti IV. Prior per tempus annorum 1446—1477. exten­ditur; altéra ab anno 1477. fere ad nostra usque tempóra, nam raris­sime quidem, sed tamen novissimis quoque temporibus quidam se inscripsere. III. In prioré parte, quas per integrum triginta annorum spatium exten­ditur, non plus 18 hungari inter confratres inveniuntur. Brevi post Eugenii IV. P. bullám (d. 25. Mártii, 1446.) die 6. Április inscribit se in confraternitatem Jodocus Klenschimc (Kleinschmit ?) de Nova-Villa in Scepusio, presbyter Dioecesis Strigoniensis. Paucis post diebus (16. Április) sequitur Albertus Galsai, forsitan ex eiusdem nominis nobili, sed iam exstincta stirpe hungariea. Hunc Ordinis Equitum S. Joannis in Hungaria prior, tum Paulus de Emöd, praepositus Orodiensis sequuntur, qui poste­rior nomini suo id quoque adiicit se eodem ipso tempore ad praepositu­ram Vesprimiensem translatum esse. Romae commoratur adhuc etiam insequenti 1447. anno, 5-a enim die Junii eiusdem anni persolvit svm­bolam confraternitatis pro novo suo antistite Matthia, Episcopo Vespri­miensi. Eodem anno incipiunt primum etiam feminse confraternitatem intrare, dignumque memória est, ex octo feminis hungaricis quatuor viduas esse et insuper insignium virorum, ut Ladislai Frank de Széchen, Pauli Kővár, Michaelis Etre de Kálna, quorum primum stirpis Balassa, secundum personalis praesentiae Regiae locumtenentem fuisse notum est. Quartae tantum mulieris nomen demissiorem prodit sortem: Bartholomei, cantoris Gyöngyösiensis vidua Elisabetha, e dioecesi Agriensi. Quae tamen et ipsa fuerit nobilis alicuius ad inopiam redactae stirpis orba, consanguinitate forsitan, vei in tenera quondam aetate familiaritate cum alia aliave harum, quae summo loco natae erant, feminarum coniuncta. Utut est, certe coniunxit illas communis viduarum maeror et summo opere admirandus zelus religiosus. Simul se sacrae accinxere pere­grinationi, difficili sane, si fere invincibiles difficultates innumeraque commeatus illis temporibus pericula respicias. Praeter filium viduae Frank

Next

/
Oldalképek
Tartalom