Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)

de Széchen, Ladislaum, unus adhuc vir comes illis erat, Bencdictus pre­sbyter Budensis, qui etiam itineris dux illis exstitisse videtur; coque intercessore nactae sunt facultatem confraternitatem S. Spiritus, illis ipsis temporibus restauratam intrandi, cuius hic, in Hungaria, vix vei famam audiverint. Omnes una eademque die, 17. Junii inscripti sunt. In sequentibus 1449—1476. annis, in quarta igitur seculi parte, sex tantum confratres hungari inscripti sunt, horum quoque nonnisi unicus est laicus, qui una cum uxore sua aeternam invisit Urbem; reliqui clerici, sed singuli altioris dignitatis, ideoque praecipua memória digni: Joannes de Pankota (1456) canonicus custos Bácsiensis; Eustachius de Pakos vei Paks, abbas S. Margarethae de Béla in dioecesis Zagrabiensi (1472); Valen­tinus parochus de Patak (probabilius Sáros-Patak) (1475); Gregorius archidiaconus Comaromiensis item canonicus Quinqueecclesiensis et Jau­rinensis (1475); Thomas Kutasi decretorum doctor, praepositus de Castro Ferreo, item canonicus Strigoniensis et Jaurinensis (1476). Eo uberior est altéra codicis pars; exceptis iam supra memoratis 18 inscriptionibus, omnia, quae hoc Monumentorum volumine exponun­tur, ex altéra hac codicis parte eruta sunt. Anno 1478. iterum non plus tres hungaros inscriptos videmus, eorum quoque unus iam memora­tus abbas Eustachius de Pakos est, qui vei inde ab anno 1472. usque Romae commorabatur, vei anno 1478. iterum Romám venerat, et audiens confraternitatem restauratam esse, occasioni deesse noluit, quin denuo se inscriberet. Anno insequenti 1479. iterum tantum sex, anno vero 1480. quinque sunt confratres hungari, qui iterum, unicam si viduam, Dorotheam Frangepán excipias, fere omnes clerici sunt. In iis est Bene­dictus, Episcopus suffraganeus Agriensis. Ut vero instauratio per Sixtum IV. facta magis magisque pervulgata esset, numerus quoque confratrum in dies semper augebatur. Anno 1482. iam 28 confraternitatem intrabant; anno vero 1500. sacro iubilaei anno, tantum mense Januario 180, intra integrum vero annum plus quingenti praeter domesticos intrantium et familiares, quos plerumque una secum inscripsere. IV. Inscriptiones hae singillatim, paucis admodum exceptis, e duobus tribusve ordinibus constant, et nihil, nisi mera nomina et numeros exhi­bent. Sed frustra, opinor, res antiquitus gestas exacte concinnatas con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom