Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

Michael vigore cuiusdam concessionis gratie de dignitate, personatu vei ofíicio, cum cura et sine, cura eiusdem ecclesie Transilvanensis per nos sibi facte, litteris apostolicis super eo non confectis, alias infra tempus legitimum acceptavit, cuius quidem thesaurarie necnon dictorum canoni­catus et prebende fructus . . . centum sexaginta marcharum argenti . . . valore mannuum non excedunt . . . fűit provisum. Nos enim cum eodem Micbaele, ut dictam parochialem ecclesiam, si sibi presentium vigore con­feratur, recipere et unacum eadem thesauraria, que dignitas, non tamen maior post pontificalem, existit usque ad quinquennium retinere libere et licité valeat ... de speciali gratia dispensamus. Proviso, quod parochialis ecclesia et thesauraria predicte debitis interim non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis, quibus illa imminet, nullatenus negligatur. Volumus autem quod dictus Michael alteram ex parochiali ecclesia et thesauraria predictis pro aliquo alio beneficio cum eorum reliquo compatibili infra huiusmodi quinquennium permutare, alioquin unam dimittere . . . [tenea­tur] Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Nonas Octobris Anno Duodecimo. CCCCXL. 1401. 4. Octobris. Martino de Körös canonicatum Zagrabiensem confert. (Anni XIV. Liber «. f. 93.) Bonifacius etc. Dilecto filio Martino Mathei de Crisio, canonico ecclesie Zagrabiensis, salutem . . . Dudum siquidem omnes canonicatus et prebendas ceteraque beneíicia ecclesiastica, cum cura et sine cura, quorumcunque Sedis Apostolice Capellanorum tunc vacantia et imposte­rum vacatura collationi et dispositioni nostre reservantes decrevimus ex tunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam . . . contigeret attemptari. Cum itaque postmodum canonicatus et prebenda ecclesie Zagrabiensis, quos quondam Benedictus Iwanse . . . obtinebat, per obi­tum ipsius Benedicti, qui Capellanus dicte Sedis existens extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacavérit, . . . Nos volentes tibi . . . gratiam facere specialem, canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . vigintiquinque marcharum argenti . . . valorem annuum . . . non excedunt, . . . apostolica tibi auctoritate conferimus . . . Non 48*

Next

/
Oldalképek
Tartalom