Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
obstantibus, quod nos dudum tibi de canonicatu et prebenda predictis per obitum dicti Benedicti, qui tunc nondum obierat, ut credebatur, vacantibus concessimus provideri . . . seu, quod nos dudum tibi de custodia dicte ecclesie, . . . cuius fructus . . . etiam vigintiquinque marcharum argenti . . . valorem annuum, ut asseris, non excedunt, per alias nostras litteras gratiose mandavimus provideri. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Nonas Octobris Anno Duodecimo. Simili modo. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis sancte Marié Zagrabiensis, ac sancte Marié de Lanstroz, Aquilegensis diocesis monasteriorum Abbatibus . . . Dátum ut supra. CCCCXLI. 1401. 8. Octobris. Executoribus committit, ut Stephanum Andreae in possessione archidiaconatus Kemlékiensis, omni postposita dubitatione, confirment. (Anni XII. Liber 1. f. u6.) Bonifacius etc. Venerabili fratri . . . Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati monasterii sancte Margarete de Bela ac ... Preposito ecclesie Sancti Spiritus in Benico, Zagrabiensis diocesis, salutem etc. Vite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filius Stephanus Andree, canonicus ecclesie Sancti Spiritus Chasmensis, Zagrabiensis diocesis, . . . commendatur, Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Ad nostram siquidem nuper fűit deductum notitiam, quod, olim archidiaconatu de Kemlyuk in ecclesia Zagrabiensi, quem quondam Nicolaus Johannis, Archidiaconus de Kemlyuk . . . obtinebat, per eiusdem Nicolai obitum . . . vacante, prefatus Stephanus vigore quarundam litterarum nostrarum, per quas dudum sibi de canonicatu sub expectatione prebende ecclesie Zagrabiensis prefate necnon beneficio ecclesiastico, cum cura vei sine cura, in eadem ecclesia ... ad venerabilis fratris nostri . . . Episcopi Zagrabiensis et dilectorum filiorum . . . Capituli . . . collationem pertinente, vacante vei vacaturo, gratiose mandavimus provideri, ... archidiaconatum sic vacantem . . . acceptavit . . . et possidet de presenti. Cum autem a nonnullis asseratur, archidiaconatum predictum per quosdam alios, etiam auctoritate nostra cum simili vei dissimili antelationis prerogativa dignitates et personatus, officia in dicta Zagrabiensi ecclesia expectantes, acceptatum et ipsis de eo provisum fuisse, quamvis huius-