Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

daraz laicus inhumaniter interíiceretur, opem dedit et operám, ac propter iníidelitatem et proditiones, quas contra statum partium Transilvanensium regni Ungarie perpetravit ab eisdem partibus bannitus seu proseriptus existit. Nos igitur attendentes, quod, veris existentibus supradictis, prefa­tus Mauritius archidiaconatu Zathmariensi, ... se reddidit indignum, Discretioni tue ... mandamus, quatenus vocatis dicto Mauritio et aliis, qui fuerint evocandi, super premissis summarie, simpliciter et de piano ac sine strepitu et figura iudicii auctoritate nostra te diligenter informes, et, si per informationem huiusmodi prefatum Mauritium premissa vei eorum aliquod, quod ad ipsius privationem sufficiat, commisisse reppere­ris, ipsum Mauritium eodem archidiaconatu auctoritate predicta senten­tialiter prives et amoveas realiter ab eodem, prout de iure fuerit facien­dum. Contradictores. Non obstantibus . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimooctavo Kalendas Julii Anno Duodecimo. CCCCVII. 1401. 14. Juttii. Casu, quo Mauritius Gusal archidiaconatu Szatmáriensi privaretur, hunc Gregorio Johannis conferri praecipit. (Anni XII. Liber 5. f. 1.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Transilvane salutem etc. Vite ac morum honestas . . . super quibus . . . Gregorius Johannis, rector parochialis ecclesie in Albe Gyule, Transilvane diocesis . . . com­mendatur . . . Nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Hodie siquidem ad audientiam nostram deducto, quod dilectus filius Mauritius dictus Gusal, ut Ladislaus dictus Madaraz . . . interíiceretur, opem dedit . . . Nos attendentes, quod veris existentibus supradictis, Mauritius archidia­conatu Zathmariensi se reddidit indignum . . . tibi per alias nostras litte­ras dedimus in mandatis, ut . . . super premissis ... te diligenter informa­res . . . Nos igitur volentes dicto Gregorio . . . gratiam facere specialem Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si per te dictum Mauritium eodem archidiaconatu privari et ab eo amoveri contigerit, ut prefertur, eundem archidiaconatum, cuius fructus . . . quinquaginta marcharum argenti puri . . . valorem annuum . . . non excedunt, cum illum per huiusmodi privationem vacare contigerit, . . . prefato Gregorio . . . con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom