Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
342 I/FOI. 16. JUNIL. feras et assignes . . . Contradictores . . . Non obstantibus . . . quod dictus Gregorius, ut asserit, parochialem ecclesiam predictam, cuius fructus . . . octo marcarum argenti puri . . . valorem annuum non excedunt, noscitnr obtinere . . . Volumus autem, quod alterum ex archidiaconatu et parochiali ecclesia predictis pro aliquo alio beneficio ecclesiastico cum eorum reliquo compatibili infra . . . triennium permutare alioquin dictum parochialem ecclesiam, quam extunc vacare decernimus, omnino dimittere teneatur . . . Dátum Rome apud Sanctum Petrum Decimooctavo Kalendas Julii Anno Duodecimo. CCCCVIII. 1401. 16. Junii. Parochialem ecclesiam de Szőllös iisdem, ac ecclesia s. Marci de Venetiis, indulgentiis gaudere decernit. (Anni XII. Liber IV. f. 127.) Bonifacius . . . Universis Christifidelibus . . . salutem . . . Cupientes igitur, ut ecclesia parochialis sancti Demetrii de Zeuleus, Quinqueecclesiensis diocesis, congruiis honoribus frequentetur et etiam conservetur . . ., omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festivitate sancti Luce a primis vesperis usque ad secundos vesperos eiusdem festivitatis ecclesiam ipsam devote visitaverint annuatim, et ad conservationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, illám indulgentiam et remissionem peccatorum . . . concedimus, quam visitantes ecclesiam sancti Marci de Venetiis, Castellane diocesis, in festő Ascensionis domini nostri Jesu Christi quomodolibet consequuntur. Et nichilominus ... sex presbyteris . . . in eadem festivitate et tribus diebus eandem festivitatem immediate precedentibus, ad hoc per rectorem prefate ecclesie deputandis, ut ipsi confessiones omnium et singulorum fidelium . . . audire et . . . debitam absolutionem impendere valeant, nisi forte talia fuerint, propter que Sedes Apostolica sit merítő consulenda, . . . tenore presentium indulgemus . . . Dátum Rome apud Sanctum Petrum Decimosexto Kalendas Julii Anno Duodecimo.