Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

340 1401. 14- JUNII. terminos . . . citati et non curantis comparere, predicto Johanne in eis­dem terminis coram Episcopo Ferentinate et Archiepiscopo . . . prefatis in iudicio comparente et dicti Wilhelmi non comparentis contumaciam accusante, et in eius contumaciam expensas ipsas taxari petente, succes­sive providis moderationibus taxaverunt, eiusdem Johannis super huius­modi expensis iuramentis secutis, prout in predicto et aliis instrumentis publicis inde confectis, Episcopi Ferentinatis necnon Archiepiscopi tunc auditorum predictorum sigillis munitis, dicitur plenius contineri. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Paulus dubitet, ne huius­modi lite pendente vei expost aliqui alii in dicto lectoratu iam forsan se intruserint vei imposterum se intrudant pro parte dicti Pauli nobis fűit humiliter supplicatum, ut providere sibi super hoc de oportuno remedio dignaremur. Nos igitur . . . dictas sententias auctoritate apostolica con­firmantes Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus premissa execu­tioni debite demandantes prefatum Paulum in corporalem possessionem lectoratus . . . predictorum, amoto exinde dicto Nicolao Thome, indu­catis auctoritate nostra et defendatis inductum et de predictis perceptis fructibus et florenorum summis, pro dictis expensis iuxta predictorum instrumentorum earundem condemnationum et taxationum tenores, ple­nam et debitam satisfactionem impendi. Et insuper ad executionem pre­sentium etiam contra huiusmodi forsan intrusos et intrudendos perinde, quoad possessionem dumtaxat dicti lectoratus prefato Paulo tradendam, eadem auctoritate procedatis ac si sententie ipse contra eos late forent. Invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Idus Junii Anno Duodecimo. CCCCVI. 1401. 14. Junii. Crimioum contra Mauritium Gusal obiectorum veritatem inquiri et veritate experta, illum beneficio privari iubet. (Anni XII. Liber J. f. t.) Bonifacius etc. Dilecto filio Preposito ecclesie Transilvane salutem etc. Ad audientiam nostram pervenit, quod dilectus filius Mauritius dictus Gusal, Archidiaconus Zathmariensis in ecclesia Transilvana, sue fame prodigus, ac proprie salutis immemor, ut quondam Ladislaus dictus Ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom