Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
1)99- 29• DECEMBRIS. 163 ccvrn. 1399. 25?. Decembris. Fidelibus ecclesiam B. Mariae Virg. in Brassó aedificandam visitantibus indulgentias concedit. (Anni XI. Liber —. f. 273.) Bonifacius . . . Universis et singulis presentes litteras inspecturis salutem . . . Cupientes igitur, ut ecclesia Marié Virginis opidi de Corona, . vulgariter Brascho nuncupati, Strigoniensis diocesis, in confinibus christianitatis situati, ubi tam Grecorum, Walachorum, Bulgarorum, Armenorum, quam aliorum infidelium multitudo, quandam ecclesiam in eodem opido pro eorum usu et cultu deorum (fors: eorum) habentium, unacum Christifidelibus in eodem opido degentibus habitat et moratur, in quaquidem ecclesia quamplures de infidelibus huiusmodi se ad sanctam íidem catholicam convertentes, veteri sorde et macula lavari cupientes, sacro lavantur baptismate . . . congruis honoribus frequentetur . . . et fideles ipsi ad eandem ecclesiam ac ad eius fabricam, que, sicut accepimus, per Christifideles ipsos in eodem opido degentes concepta et magnifice inchoata existit et non modicum indigeat laboribus, sumptibus et expensis, manus promptius porrigant adiutrices . . . omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festivitatibus beate Marié Virginis dictam ecclesiam devote visitaverint et ad eius fabricam manus porrexerint adiutrices, similem indulgentiam et remissionem peccatorum . . . concedimus, que visitantibus ecclesiam beate Marié Aquisgrani, Leodiensis diocesis ... est concessa. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Kalendas Januarii Anno Undecimo. CCIX. 14.00. 3. Januarii. Emerico de Karácsond canonicatum Agriensem confert. (Anni XI. Liber 113. f. 245.) • Bonifacius . . . Dilecto filio Emerico Thome de Karachond, canonico ecclesie Agriensis, salutem . . . Volentes itaque tibi . . . gratiam 21 *