Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)

facere specialem canonicatum ecclesie Agriensis . . . tibi . . . conferi­mus . . . prebendam vero eiusdem ecclesie, si qua vacat ad presens vei cum vacaverit, quam duxeris acceptandam, conferendam tibi donationi apostolice reservamus. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio Nonas Januarii Anno Undecimo. Simili modo. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Cantori ecclesie Vaciensis et Archidiacono de Patha in ecclesia Agriensis ... ccx. 1400. 11. Januarii. Andreae Grooz canonicatum Scepusiensem confert. (Anni XI. Liber nj. f. 128.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Marsicano et dilectis filiis Preposito ac Decano ecclesie Agriensis salutem . . . Vite ac mo­rum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filius Andreas • Johannis, dicti Grooz de Suburbio, presbiter Strigoniensis dioce­sis, . . . commendatur . . . nos inducunt . . . ut sibi reddamur ad gra­tiam liberales. Cum itaque, . . . canonicatus et prebenda ecclesie Montis sancti Martini in Scepus, dicte diocesis, ex eo vacaverint et vacent ad presens, quod dilectus filius Michael Henrykonis, fráter domus ordinis • Cartusiensis in Leweuld, Vesprimiensis diocesis, tunc clericus secularis exi­stens et ipsos canonicatum et prebendam obtinens, domum ipsam ingressus in ea professionem . . . emisit regularem, Nos volentes prefato Andree . . . gratiam facere specialem, Discretioni vestre . . . mandamus, quatenus . . . canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . quadraginta florenorum auri . . . valorem annuum, ut ipse Andreas asserit, non exce­dunt prefato Andree ... conferre et assignare curetis . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio Idus Januarii Anno Undecimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom