Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
idem incarceratus confisus huiusmodi furtum se commisisse confessus fűit, locum sibi, ubi boves huiusmodi dimiserat, indicando; quod idem Johannes, postquam ipse Sebastianus sibi relationem confessionis furti huiusmodi fecerat, et locum huiusmodi indicaverat, bobus prefatis in eodem loco repertis, prefatum incarceratum ipso Sebastiano penitus ignorante in patibulo suspendi fecit, in quo expiravit. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Sebastianus de premissis doleat, cupiatque ad omnes sacros ordines promoveri et in ipsis perpetuo Domino famulari . . . Nos igitur . . . Fraternitati tue ... mandamus, quatenus eundem Sebastianum ... a reatu dicti homicidii . . . auctoritate nostra absolvas . . . Et nihilominus secum super irregularitate, quod premissorum occasione contraxit, eadem auctoritate dispenses. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimooctavo Kalendas Maii Anno Decimo. CXLVIII. 1)99. /7. Április. Ut Jacobus Dionisii canonicatus Agriensis vei Varadiensis ecclesiarum assequatur, procurat. (Anni X. Liber LXXXVII. f. 83.) Bonifacius . . . Dilecto filio Preposito ecclesie sancti Stephani de Promontorio Waradiensi salutem . . . Volentes . . . dilectum filium Jacobum Dyonisii, canonicum ecclesie sancte Marié de Castro Wara- • diensi, qui, ut asserit, ex utroque parente de nobili genere procreatus existit, apud nos . . . probitatis et virtutum meritis . . . commendatum . . . favore prosequi gratioso, Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si . . . eundem Jacobum ad hoc ydoneum esse reppereris, ei de uno Agriensi et de alio canonicatibus in Waradiensi ecclesiis . . . auctoritate nostra provideas. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quintodecimo Kalendas Maii Anno Decimo.