Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
I 12 1)99- J7- ÁPRILIS. CXLIX. 1399- 17- Április. Nicolao Jacobi, Praeposito Colocensi, facultatem tribuit quatuor clericos notarios publicos constituendi. „ (Anni X. Liber XC. f. 7.) Bonifacius . . . Dilecto filio Nicolao Jacobi, Preposito ecclesie Colocensis, salutem etc. Ne contractuum memória deperiret, inventum est tabellionatus officium, quo contractus huiusmodi . . . manu publica notarentur. Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati, Discretioni tue ... concedendi auctoritate apostolica predictum officium quatuor clericis, quos ad id duxeris eligendos, dummodo non sint coniugati, nec in sacris ordinibus constituti, si ipsos ad illud . . . vdoneos esse reppereris, iuramento prius a quolibet ipsorum . .. recepto, plenam et liberam concedimus tenore presentium facultatem. Forma autem iuramenti talis est: Ego . . . clericus, non coniugatus, nec in sacris ordinibus constitutus . . . diocesis ab hoc hora in antea fidelis beato Petro et Romane ecclesie ac domino meo Bonifacio, Pape VIIII., .. . non ero in consilio . . . ut vitám perdant .. . Tabellionatus officium fideliter exercebor . . . Instrumentum non conficiam de aliquo contractu, in quo sciam intervenire seu intercedere vim vei fraudem. Contractus in protocollum redigam et postquam in protocollum redegero, malitiose non differam . . . super teo conficere publicum instrumentum Salvo meo iusto et consueto salario. Sic me Deus adiuvet et hec sancta evangelia. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quintodecimo Kalendas Maii Anno Decimo. CL. 118. Április. Fratres ordinis Minorum s. Francisci cum Cumanis ac Jazygibus de loco ad locum migrantes in suis iuribus ac privilegiis contra parochorum iniustas praetensiones defendit ac conservat. (Fejér Cod. Dip. X. 2. vol. pp. 670—75.) Bonifacius . . . Dilectis filiis ministro Pro vinciali et fratribus Ordinis Minorum provincie Hungarie, secundum morém dicti Ordinis, salutem. Dum sancta mater Ecclesia proprium dirigit ad filios dilectionis