Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
fratrem nostrum Episcopum Castellanum et dilectos filios nobilem virum Ducem et consilium \ Tenetiarum apud certum banchum vei plura, quod seu que ipsi Episcopus, Dux et consilium ad hoc eligenda duxerint, deponantur, per eosdem Ducem et consilium imperátori prefato postmodum transmittende. Super qua quidem transmissione et quantitate pecuniarum, ut per litteras Episcopi, Ducis et consilii predictorum certi efíiciamur, tu una cum memorato llario sollicite studeas procurare. Ille vero pecunie, que Januam per eosdem viros transmitti forte contigerit per venerabilem fratrem nostrum Archiepiscopum Januensem et dilectos filios nobiles viros Antonium Grillum et Nicolaum Lomellinum, domicellos Januenses, de quorum probata fidelitate et timore Dei apud nos fidedigna testimonia perhibentur, etiam apud aliquod banchum seu plura, secundum quod ipsi ad hoc elegerint, deponantur et predicto imperátori per eosdem, ut premittitur transmittantur, super qua etiam transmissione et quantitate pecuniarum per eorum patentes litteras, sigillis ipsorum munitas, volumus esse certi; presentibus post unum annum et sex menses a data presentium computandos minimé valituris. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Secundo Nonas Mártii Pontificatus nostri Anno Decimo. CXXXVIII. 1399. 16. Mártii. Nicolao Jacobi, Custodi ecdesiae Agriensis, canonicatum Boznensem confert. (Anni X. Liber —. f. 219.) Bonifacius . . . Dilecto filio Nicolao Jacobi, Custodi ecclesie Agriensis, salutem . . . Hodie siquidem tibi de canonicatu et prebenda ecclesie Boznensis . . . dispositioni apostolice reservatis motu proprio ... per nostras litteras gratiose duximus pro videndum. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimoseptimo Kalendas Április Anno Decimo.