Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1396–1404. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/4.)
CXXXIX. 1)99• 19' Mártii. Canonicatum Csázmensem Matthioe Gerdalino denuo confert. (Anni X. Liber —. f. 13.) Bonifacius . . . Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Abbati monasterii beate Marié de Lanstroch, Aquilegensis diocesis, ac Preposito ecclesie Zagrabiensis salutem . . . Vite ac morum honestas . . . super quibus apud nos dilectus filiis Mathias Gerdalinus, rector, plebanus nuncupatus, parochialis ecclesie, plebis nuncupate, sancti Ladislai regis * prope Kaprancham, Zagrabiensis diocesis . . . commendatur . . . nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Mathie petitio continebat, quod, olim canonicatu et prebenda ecclesie Chasmensis, dicte diocesis, quos quondam Stephanus Mathei . . . obtinebat, per eiusdem Stephani obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacantibus, Mathias vigore quarumdam literarum nostrarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum cura vei sine cura ad collationem venerabilis fratris nostri Episcopi Zagrabiensis pertinens expectabat, eosdem canonicatum et prebendam . . . infra tempus legitimum acceptavit ac de illis sibi obtinuit provideri. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Mathias dubitet acceptationem et provisionem predictas ex certis causis viribus non subsistere . . . Nos volentes eidem Mathie, qui presbiter est . . . gratiam facere . . . Discretine vestre . . . mandamus, quatenus canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus . . . quadraginta florenorum auri . . . valorem annum, ut ipse Mathias asserit, non excedunt, etiam si damnate memorie Roberto, olim Basilice duodecim Apostolorum presbitero Cardinali, tunc Antipape, qui se Clementem VII. ausu sacrilego nominabat, aut aliis per processus apostolicos condemnatis adheserit . . . auctoritate nostra conferre et assignare curetis . . . Non obstantibus . . . quod prefatus Matthias . . . super parochiali ecclesia predicta in Palatio apostolico litigando duas pro se et contra eundem adversarium, quarum ultima, nulla provocatione suspensa, in rem transivérit iudicatam diffinitivas sententias reportavit, et super capella sancti Johannis Baptiste, site in fine Noveville • Chasmensis, predicte diocesis, quorum fructus . . . trigintaduarum marcha-