Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
unum alterumve virorum ecclesiasticorum, partes Clementis VII. amplexantium, excipias. 1 Urbano VI. e vivis erepto, Cardinales Romae commorantes, anno 1389 2-a die Novembris, voce concordi, Cardinalem Tomacelli elegerunt Summum Pontificem, qui nomine Bonifacii IX. assumpto, 9-a Novembris tiara redimitus est. Sigismundus et Maria, nihil cunctati, nóvum Pontificem quoque certiorem reddiderunt de reverentia fidelitateque sua; hic verő non una vice magnae laudis praeconio extolltt «eximium fervorem, quem charissimus in Christo íilius Sigismundus Rex Hungáriáé, ac incolae dicti regni» erga se Sedemque Apostolicam fovent. (Regestum CCLXXX.) n. História regiminis Bonifacii IX. conscribi omni, ut par erat, apparatu, hucusque vix potuit. In Tabulario Vaticano secreto litterarum eius, quod mireris, admodum paucae inveniuntur. Cum litterae Clementis VI., unius ex praedecessoribus eius, per 11 annos gubernii sui exaratae, 144 tomos eíficiunt, e tempore Bonifacii IX. regiminis, 17 annos durantis, ibidem solummodo 9 tomi reperiuntur. 2 At fontem multo uberius scaturientem, regimini Bonifacii IX. illustrando, praebet alterum Tabularium Sedis Apostolicae, quod Datariae dicimus. Dataria est tribunal antiquissimis iam temporibus vigens* et Summi Pontificis in regenda ecclesia adjumentum vix ulli secundum, in quo gratiae in foro externo conceduntur. Ad hoc collegium pertinebant et ex parte adhuc pertinent: collatio beneficiorum Sedi Apostolicae reservatorum, dispositiones circa beneficia, iuraque patronatuum, dispensationes super irregularitatibus, necnon votis, iuramentis, matrimonii diversis impedimentis etc. 1 Tales noscuntur: Vladislaus, Abbas Sacrimontis Pannoniae et nonnulli praepositi ordinis Praemonstratensis. (Relationem Hungáriáé ad schisma magnum occidentale erudito opere elucubravit Joannes Karácsonyi in dissertatione sua inaugurali. Magnó-Varadini. 1885.) 2 Clementis VI. sunt 80 tomi bullarum et 66 tomi supplicationum ; Bonifacii IX. 9 tomi bullarum. (Greg. Palmieri: Ad Vaticani Archivi Romanorum Pontificum Regesta Manuductio. Romse 1884) Novissime supplicationum ad Bonifacium IX. directarum tomus unus detectus est inter manuscripta Bibliothecas Reg. Aichstettensis. (Historisches Jahrbuch der Görresgesellschaft. 1887. VIII. tom. 487. et sequ. pag.) ' Aetate Honorii III., initio sasculi XIII. iam exstitit.