Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
Bullae pontificiae per Datariam confectae in separatos tomos redigebantur et in distincto Tabulario reponebantur. Brevia et supplicationes altéra series Regestorum, alterumque Tabularium excepit. Tabularium hoc eruditorum virorum perscrutationi adhuc minus patuit, ac ipsum Tabularium Vaticanum, ut appellant, secretum. Decursu praeteritorum saeculorum paucis rerum gestarum scrutatoribus fores eius aperti sunt, hi quoque parca solummodo manu e fonté abundanti — haurire poterant. Inter veteres scriptores históriáé sacrae Regni Hungáriáé, solummodo Josephus Koller, Episcopatus Quinqueecclesiensis historiographus optime meritus, occasionem nactus est Tabularium ingrediendi et quinque bullas Bonifacii IX. publici iuris faciendi. 1 Tabularium Datariae tamen vicies plus bullarum, quod minimum est, Episcopatum Quinqueecclesiensem attinentium custodit; igitur concludere possumus, arctissimos eidem limites fuisse positos. Feliciori successu gavisi sunt socii operi edendo, quod inscribitur, «Monumenta Vaticana Hungáriáé» intenti, quibus Eminentissimus Dominus Cardinalis Sacconi, Praefectus Datariae huius temporis, arcana Tabuiarii in palatio Lateranensi conservati lubens reclusit. Mox, benigno mandato Suae Sanctitatis Leonis XIII. Papae, tomi per operis redactorem delecti in Tabularium Vaticanum transvecti sunt, quo illis uti commodissime licuit. Proh dolor! pars Tabuiarii initio saeculi currentis interiit. Constat Napoleonem I. occupato principatu civili Sanctae Sedis, anno 1810 mandatum edidisse de Tabulariis Apostolicae Sedis Parisios Lutetiorum transvehendis. — Caterva curruum opus erat, ut tomos et fasciculos, in 3239 scriniis magnis positos, ad urbem Galliae principalem deferret. At paucos annos illuc morati, Napoleone I. imperio privato, Romám remissi sunt. 2 Sarcina tam magni pretii per viarum discrimina multas calamitates subiit. Plures curruum eversi sunt, scriniis in mare demersis, adhuc longe plures vi pluviarum destructi sunt. Tabularium imprimis Datariae plurima damna sustinuit. Quamvis numerum perditorum tomorum certo et accurate determinare haud valeamus, vix erramus conjiciendo, apparatus archivalis, qui ante transla1 Tomo III. Históriáé Episcopatus Quinqueecclesiensis. 2 Documenta magni pretii hoc respectu publici iuris fecit: Gachard: Les Archives du Vatican. Bruxellis. 1874.