Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

I. Bullae Pontificiae, hoc in tomo publici iuris factae, tempore schis­matis magni occidentalis conscriptae sunt; quod tempus históriáé Sedis Apostolicae luctuosissimam quidem epocham constituit, at una vitae Summi Pontificatus, superna virtute suffultae, efíicaciam, fata gentium ordinandi, jam munere suo adumbratam, luculentissime demonstrat. Urbánus VI. anno 1378 cathedram s. Petri ascendens, lubentissime fervidis populorum christianorum annuebat votis, domiciliumque Summorum, Pontificum, Avenione relicta, Romae defixit. Nihilominus plures Car­dinales, gloriae et emolumenti regni Galliae cupidi, defecerunt ab illo, electionem ipsius invalidam declararunt, et Robertum Cardinalem, Cle­mentis VII. nomen assumentem, Pontificem elegerunt. Hic dein, favori opibusque regum Galliae Neapolisque innixus, omnia movit, ut ceteros quoque christianorum principes, praesertim horum poten­tissimum: regem Hungáriáé, inter suos sequaces aascisceret. Regni Hungáriáé gubernacula hac aetate Ludovicus I., cognomento Magnus, capessierat. Hic tamen, quamvis arctus consanguineitatis nexus inter ipsum fautoresque Antipapae intercesserit, inconcussa fidelitate adhae­serat legitimo Ecclesiae capiti, omnique meliori modo, unacum imperatore, Clementi VII., ut munere abscederet, persuadere nitebatur. Cum autem conatus pii in irritum cecidissent, iteratis vicibus Urbano VI., missis exer­citibus, adiutorio fűit, imo iam per se, cum numerosa bellatorum manu, in Italiam ire decrevit; ast quominus propositum effectu donaret, morbo ingravescente, moxque secuta morte(i382, 14 Septembris) prohibitus est. Maria et Sigismundus, Regis magni successores quidem, at rerum gestarum magnitudine potentiaque multo minores, constanter secuti sunt viam, per praedecessorem eorum inauguratam. Licet exemplum eius in omnibus imitari impares viribus fuere, Urbano VI. fidelitatem servarunt, nec ullo momento se ab illa divelli passi sunt. Gens Hungara tota regum suorum sententiam secuta est, si

Next

/
Oldalképek
Tartalom