Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
xcm. 1)90. 2. Novembris. Dominico Michaelis de Nyekvar Canonicatum in ecclesia sancti Petri de Veteribuda confert. (Anni I. Liber VI. f. 272 t) Bonifacius etc. Venerabili fratri Episcopo Tudensi et dilectis filiis Preposito ac Cantori ecclesie Waciensis salutem etc. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Dominicus Michaelis de Nyekvar, clericus Quinqueecclesiensis diocesis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et prebenda ecclesie sancti Petri de Veteribuda, Vesprimiensis diocesis, quos quondam Petrus Benefia Cantor ipsius ecclesie, dum viveret, obtinebat, per ipsius Petri obitum, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacaverint et vacent ad presens; Nos volentes prefato Dominico, premissorum meritorum suorum intuitu, gratiam facere specialem, Discretioni vestre, mandamus, quatenus ... canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus, redditus et proventus quadraginta florenorum auti, secundum communem extimationem, valorem annuum, ut ipse Dominicus asserit, non excedunt, . . . prefato Dominico, . . . conferre et assignare curetis. . . . Non obstantibus, . . . quod dudum eidem Dominico de canonicatibus sub expectationibus prebendarum Waciensis et sancte Marié Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, ecclesiarum per alias nostras litteras mandavimus provideri. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Nonas Novembris Pontificatus nostri Anno Primo.