Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

XCIV. 1)90. 2. Novembris. Stephano Thome beneficium in dioecesi Waradiensi confert. (Anni I. Liber VI. f. 140-) Bonifacius etc. Dilecto filio Abbati Monasterii sancti Stephani de Zenthyog, Waradiensis diocesis, salutem etc. . . . Volentes itaque dilectum filium Stephanum Thome, perpetuum beneficiatum in Capella sancti Johan­nis Baptiste in Castro Waradiensi, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si, per diligentem examinacionem, dictum Stephanum, qui presbyter est, . . . ydoneum ad curatum beneficium obtinendum esse reppereris, . . . cum cura vei sine cura, et si forsan ita esse non inveneris, . . . dummodo ipsum alias ... ad obtinendum beneficium sine cura ydoneum esse rep­pereris, super quibus tuam conscientiam oneramus, sine cura dumtaxat, beneficium ecclesiasticum, cuius fructus, redditus et proventus, si cum cura vigintiquinque, si vero sine cura fuerit, decem et octo marcharum argenti, . . . valorem annuum, non excedant, ad collacionem, . . . Epi­scopi Waradiensis pertinens, dummodo canonicatus et prebenda ecclesie Cathedralis non existat, . . . conferendum eidem Stephano, post accepta­cionem huiusmodi, . . . donationi tue, auctoritate nostra, reserves. Non obstantibus . . . quod item Stephanus quoddam perpetuum beneficium sine cura, magistratum nuncupatum, in predicta Capella noscitur obtinere . . , Dátum Romé apud Sanctum Petrum Ouarto Nonas Novembris Anno Primo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom