Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

LXXV. 1390. 19. Április. Andreae Nicolai de Pél Canonicatum in ecclesia Nitriensi confert. (Anni I. Liber XI. f. 8.) Bonifacius etc. Dilecto filio Officiali Strigoniensi salutem etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Andreám Nicolai de Peel, clericum Strigo­niensis diocesis, qui, ut asseritur, de militari genere procreatus existit, apud nos de nobilitate generis, vite ac morum honestate aliisque probi­tatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, nec non consideratione Carissimi in Christo filii nostri Sigismundi Regis Ungarie Illustris, pro ipso Andrea dilecto suo super hoc nobis humiliter sup­plicantis, favore prosequi gracioso, Discretioni tue ... mandamus, quatenus si per diligentem examinationem dictum Andreám ad obtinendum cano­nicatum et prebendam ecclesie Nitriensis ydoneum esse reppereris, ei de canonicatu eiusdem ecclesie . . . provideas . . et, si per huiusmodi exa­minationem dictum Andreám . . . ydoneum ad obtinendum dignitatem vei personatum seu officium fore inveneris, . . . prebendam nec non dig­nitatem vei personatum seu officium, etiam si huiusmodi dignitas curata fuerit, et ad eam consveverit quis per electionem assumi, dummodo dignitas ipsa in eadem ecclesia maior post pontificalem non existat; et si forte ita esse non inveneris, . . . dummodo ipsum alias pers diligen­tem examinationem, ad obtinendum prebendam et officium ydoneum esse inveneris, super quibus tuam conscientiam oneramus, prebendam et officium dumtaxat, si que vei si qui aut si qua in dicta ecclesia vacant ad presens, aut cum illas vei illos seu illa vacare contigerit, quas vei quos seu que dictus Andreas . . . infra unius mensis spatium, post­quam sibi vei eiusdem procuratori vacatio illorum innotuerit, duxerit accep­tandas vei acceptandos seu acceptanda, conferendas vei conferendos seu conferenda dicto Andree post acceptationem huiusmodi . . . donationi tue auctoritate nostra reserves . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Decimoquarto Kalendas Junii Anno Primo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom