Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
LXXV. 1390. 30. Maii. Benedicto Ponye Canonicatum in ecclesia Waradiensi confert. (Anni I. Liber XV. f. so.) Bonifacius etc. Dilecto filio Officiali Quinqueecclesiensi salutem. etc. . . . Volentes igitur dilectum filium Benedictum Ponye (sic) canonicum ecclesie Quinqueecclesiensis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Discretioni tue ... mandamus, quatenus, si, per diligentem examinationem, eundem Benedictum ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, eidem Benedicto de canonicatu ecclesie Waradiensis . . . provideas . . . Non obstantibus, . . . quod idem Benedictus, ut asserit, canonicatum et prebendam cum archidiaconatu de Marchia in predicta ecclesia Quinqueecclesiensi noscitur obtinere. Volumus autem, quod idem Benedictus, prout id sponte voluit, quamprimum vigore presentium canonicatum et prebendam ecclesie Waradiensis fuerit pacifice assecutus archidiaconatum predictum, quam, ut prefertur, obtinet, et quam extunc vacare decernimus, omnino dimittere teneatur. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Tertio Kalendas junii Pontificatus nostri Anno Primo. LXXVI. 1390. 3. Junii. Bartholomaeo de Barbato Praeposituram ecclesiae Colocensi confert. (Anni L Liber XI. f. 71.) Bonifacius etc. Venerabili fratri Archiepiscopo Barensi et dilectis filiis Scolastico et Cantori ecclesie beate Marié Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, salutem etc. Grata dilecti filii Magistri Bartholomei de Barbato Archidiaconi Beneventani, Scriptoris et familiaris nostri, familiaritatis et devotionis obsequia, que nobis et Apostolice Sedi hactenus impendit, et adhuc