Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
LXIX. 1390. 4. Mártii. Jacobo Nicolai Canonicatum in ecclesia Jauriensi confert. (Anni I. Liber —. f. 137.) Bonifacius etc. Dilecto filio Abbati Monasterii sancti Martini de monte sancti Martini, Jauriensis diocesis, salutem etc. . . . Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Jacobi Nicolai, Rectoris altaris sancti Spiritus siti in ecclesia Jauriensi, petitio continebat, quod olim Canonicatu et prebenda dicte ecclesie, quos quondam Ginho de Pohv ipsius ecclesie canonicus, dum viveret, obtinebat, per ipsius Ginhonis obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, vacantibus, Venerabilis fráter noster Johannes Episcopus Jauriensis eosdem canonicatum et prebendam eidem Jacobo, auctoritate ordinaria, contulit et providit etiam de eisdem, dictusque Jacobus eosdem canonicatum et prebendam, huiusmodi collationis et provisionis vigore, extunc pacifice assecutus ipsosque extunc tenuit et possedit, prout tenet et possidet pacifice et quiete. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Jacobus dubitet collationem et provisionem predictas, ex certis causis, viribus non subsistere, et, sicut accepimus, predicti canonicatus et prebenda adhuc, ut prefertur, vacare noscantur, Nos volentes dictum Jacobum, apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus, si, post diligentem examinationem, dictum Jacobum ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, dictos canonicatum et prebendam, quorum fructus, proventus et redditus quadraginta florenorum auri, secundum communem extimationem, valorem annuum, ut asseritur, non excedunt, si, ut premittitur, vacant, etiamsi tanto tempore vacaverint, quod eorum collatio, iuxta Lateranensis statuta concilii, ad sedem predictam legitime devoluta, dictusque Ginho Sedis Apostolicae Capellanus aut fructuum et proventuum Camere Apostolice debitorum Collector vei Succollector, seu alicuius ex Venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie Cardinalibus familiaris, dictique canonicatus et prebenda dispositioni Sedis Apostolice specialiter reservati fuerint, dummodo tempore date presentium non sit in eis alicui