Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
specialiter ius quesitum . . . eidem Jacobo . . . assignare procures. Non obstantibus, . . . quod ipse Jacobus, ut asseritur, altare predictum, cuius fructus, redditus et proventus quindecim florenorum auri, secundum extimationem predictam, valorem annuum non excedunt, ac Succustodiam alias Subtesaurariam dicte Ecclesie canonice noscitur obtinere. Volumus autem, quod predictus Jacobus, quamprimum, vigore presentium, dictos canonicatum et prebendam fuerit paciíice assecutus, Succustodiam, quam, ut prefertur, obtinet, quamque extunc vacare decernimus, omnino, prout ipse Jacobus ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Nonas Mártii Anno primo. LXX. ijyo. 4. Mártii. acobo Johannis Canonicatum in ecclesia Tituliensi confert. (Anni I. Liber VI. f. 45.) Bonifacius etc. Dilecto filio Cantori ecclesie beate Marié Alberegalis, Vesprimiensis diocesis, salutem etc. . . . Volentes itaque dilectum filium Jacobum Johannis, Rectorem altaris sancti Blasii siti in ecclesia Jauriensi,« apud nos de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu, favore prosequi gratioso, Discretioni tue . . . mandamus, quatenus, si, per diligentem examinationem, dictum Jacobum ad hoc ydoneum esse reppereris, . . . ei de Canonicatu ecclesie sancte Sapientie Titulensis, Colocensis diocesis, . . . providere procures . . . Non obstantibus . . ., quod idem Jacobus altare predictum, cuius fructus, redditus et proventus viginti florenorum auri secundum communem extimationem valorem annuum, ut ipse Jacobus asserit, non excedunt, obtinet. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Nonas Mártii Pontificatus nostri Anno Primo.