Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)
licet festivitatum duos annos et quadraginta dies de iniunctis penitenciis misericorditer relaxamus. . . . Dátum Romé apud Sanctum Petrum Quarto Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno primo. LXVIIL 1)90. i). Februarii. Fidelibus ecclesiam de Babócsa, Wesprimiensis dicecesis, visitantibus indulgentias concedit. (Anni I. Liber VIII. f. 23 t.) Bonifacius etc. Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem etc. Licet is etc. Cupientes igitur, ut parochialis ecclesia sancti Egidii de villa Babocha, Wesprimiensis diocesis, congruis honoribus fre- • quentetur, et etiam conservetur, et ut Christi fideles eo libentius causa devotionis confluant ad eandem, et ad huiusmodi conservationem manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum, eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festő ipsius sancti Egidii ecclesiam ipsam devote visitaverint annuatim, et ad conservationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, ut prefertur, duos annos et totidem Quadragenas de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus. Volumus autem, quod si alias ipsam Ecclesiam visitantibus, aut ad eius fabricam, seu reparationem manus porrigentibus adiutrices, aut inibi pias elemosinas erogantibus, seu alias aliqua alia indulgentia, in perpetuum, vei ad certum tempus nondum elapsum, duratura, per nos concessa fuerit, presentes littere nullius existant roboris vei momenti. Dátum Romé apud Sanctum Petrum Idibus Februarii Pontificatus nostri Anno Primo.