Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Quibus quidem querelis suffragantur decreta, a comitiis regni anno 1298 calamitatibus reipublicae medendis, utut incassum rogata. 1 Omnis mali labes tunc initium sumpsit, quum rex BELA IV. muliebri et aulica fraude irretitus, íilium Stephanum regni haeredem aggrederetur. Tunc enim regnum, cladis Tartaricae vulneribus usque saucium, mrsus factionibus discindebatur. Pax quidem patrem inter et íilium tertio licet coalesceret, regno tamen concordiam minimé reddidit. Quotiescumque etenim rex ipse, inferior e contentione quapiam discedit, numquam animo­rum unió sedem antiquam est revisura, sed una cum reverentia regi debita, exulabit perpetuo. Stephanus V. Belae filius, príma fronté quidem visus est sat idoneus, qui tranquillitatem regno discidiis vexato, forti manu conciliaret. Talem nimirum eundem deprcedicat Carolus I. Andegavensis, rex Siciliae, inito cum illo foedere contra universam Germanorum gentem; cuius quidem pacti stabiliendi causa, filio suo eiusdem nominis desponderat Mariam Stephani V. filiam, íilioque vicissim eiusdem, Ladislao filiam suam Isa­bellam in nuptias tradiderat. 2 Verumtamen Stephanus biennio tantum solium tenuit. Joachimum siquidem Pektárium filii sui raptorem aestu nimio insecutus, viribus ex­haustis, immatura morte decesseratJ Justa coronae regiae auctoritas, alioquin iam vehementer inclinata, tandem evanuit omnis, quum vidua regina Elisabetha, ex infima Cuma­norum sorté ad solium evecta, pro filio Ladislao nondum maturo, vicaria potestate clavum reipublicae teneret. Senatum enim regni e Cumanis con­flatum periuria, fastus, privatique commodi studium foedavere; unde, velut e venenato nido latrocinia, seditiones, patriae proditio, bella denique intus et extus furentia propullularunt regnumque clade deterrima affecerunt. Rex his enutritus exemplis nomenque «Cumani» ioculare sortitus, libidinis suae mox poenas dedit; a Cumanorum aliquo, cuius uxore abutebatur, confossus. 4 Quum igitur Ladislaus IV. absque prole decederet, gens hungara Andreám III. «ultimum ramusculum aureum e progenie, stirpe ac sanguine S. Stephani primi Hungarorum regis» ut eum Stephanus palatínus blande vocitabat, Albae-Regiae diademate insignire properavit. 1 Endlicher. Monumenta Arpadiana p. 630, seqq. 2 Gustavus Wenzel. Monum. diplomatica Hang. aevi Andegav. T. I. Nr. 19. ? Erben-Emler. Regesta diplom. Bohém, et Morav. II. 368. 4 Jo. Nagy «Rex stirpis Arp. ultimus Bpest. 1876.» Cf. Alphon. Huber «Studien über die Geschichte Ung. 1883.» Monum. dipl. Andegav. I. n. 47.

Next

/
Oldalképek
Tartalom