Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
Et sane íusta íuit haec properatio: quum duo eodem tempore aemuli regnum peterent. Unus quidem Rudolphus Habsburgensis Romanorum rex, Hungáriám sui arbitrii ratus, eandem filio, Alberto Austriaco, velut fiduciariam adscripsit. Altéra Maria fűit regina Siciliae, quae utpote soror Ladislai IV. iure haereditario sibi prolibusque suis coronam Hungáriáé asseruit. Nicolaus P. IV. insuper Hungáriáé libertatem adversus impérium Germaniae in tuto collocaturus, sibimet ius vindicavit decernendi res Hungáriáé; quippe quae (ut ipse ratur) iam pridem ob rationes omnibus pervias, Romanae ecclesiae sit obnoxia. Legatum proinde in regnum ire iubet Joannem episcopum Aesinum, qui íide digna rerum argumenta mittat, ut iisdem instructa sedes apostolica ad divini nominis laudem ea statuere valeat, quae civium omnimodae animi corporisque saluti conducerent; simul moneat Rudolphum atque Albertum, ne Hungáriám invadere et occupare, patrimoniaque ecclesiae hoc pacto fraudare audeant. 1 Ast Rudolphum, quominus id auderet, mors brevi occupavit; Albertus vero pacem mox cum Andrea III. composuit. Filiamque suam postea eidem nuptum collocavit. Maria contra, diplomate Aquis Gratianis 1292. die 6. Januarii exarato, quidquid iuris ei in coronam Hungáriáé competere videretur, id omne in filium suum primogenitum Carolum-Martellum solemni ritu transtulit, 2 eumque a legato Nicolai P. IV. diademate regio cingi curavit. Indicia omni dubio maiora evincunt: Carolum-Martellum in Hungaria captasse invenisseque assectatores, insuper patrem eius Carolum II. (cognomine Claudum) exercitum conscripsisse, quo íilii sui causam persequeretur. Interea Carolus-Martellus aestate anni 1295. ^ at 0 functus est, nomenque Hungáriáé regium ad mortem usque sibi temere impositum, filio immaturo Carolo Roberto haereditate reliquit. 3 Andreas III. igitur utroque aemulo liberatus est; quin — nisi procuratorem eius Romanum oculi frustrabantur — ne pontificis quidem curia tantopere iam studuit Andegavensium iuribus. 4 Hoc non obstante vix affulgebat spes fore: ut regnum, laxatis iam undequaque compagibus, pax et ordo revisant; praesertim quum et ipse Lodomerius Archiepiscopus, prae1 Theiner. Monum. Hung. p. 593. seqq. 2 V. supra Monum. Andeg. I. n. 100. 5 Nomen eius italica vocabuli contractione Carobertum sonat; ipse quidem se uno Caroli nomine appellare consuevit. 4 Relat. Petri Boneano v. Wenzel. Monum. nova Árpad. V. 260—262.